Articulus 17
De supernaturali felicitate, ob quam hominem Deus ipse instituit.
NUNC filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus;1 scimus autem quoniam quum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est. Est hoc omnis creatæ mentis perfectio summa, ut divinæ illi increatæque menti maxime (ut fas est) assimiletur. Deus autem cognoscit se sicuti est. Nos igitur tunc ei vere similes erimus, dum ipsum sicuti est viderimus. Non potest autem id in præsenti vita contingere.2 Non enim videbit eum homo et vivet.3 Jam quippe per fidem proficiscimur, atque per speculum in ænigmate contuemur; ex parte quoque cognoscimus. Porro, dum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est :4 quod tunc utique accidet, dum cognoscimus quemadmodum et cogniti sumus, contemplantes eum facie ad faciem. Hoc vero quid est, nisi Deum per speciem speculari, ipsamque Divinitatis essentiam clare et sicuti in semetipsa est intelligere?
Hæc est vita æterna totaque nostra felicitas ac ultimus finis, ut te taliter videamus, o Deitas trina, o Trinitas simplex et una, unum verum Deum, ex quo, in quo et per quem omnia.5 Hoc tuæ munificentiæ donum est, o larga Divinitas, ut nobis nedum cum angelis beatitudinis æqualitatem promitteres, Erunt (inquiens) sicut angeli Dei;6 sed cum superexaltata quoque tua deitate, visionis similitudinem spondere præstareque dignareris, ut jam sit homo per gratiam quod tu es per naturam.
Quæ est, o supersublimis Deus, nostra substantia, quæ dignitas nostra, ut tam intime, tam vicine tamque immediate, æternæ tuæ luci et essentiæ incomprehensibili humanam mentem unire non despiceres, ut te per speciem videat, per essentiam intelligat, et sicuti es clare concipiat?7 Non est equidem (ni fallor) in hac visione beatifica, inter mentem contemplantem et te Deum contemplatum, forma media, a te atque a mente cognoscente distincta. Etenim per speciem creatam nequaquam (ut opinor) per essentiam videri vales. Infinite nempe ab altitudine et sinceritate superviventis tuæ substantiæ, creata omnis forma occumbit, distat et deficit; hincque adæquata similitudo, idoneum exemplar et ratio sufficiens ipsam tuam essentiam sicuti est agnoscendi esse nequit : non enim eam repræsentare efficax est. Per increatam igitur id speciem contingere restat : quæ altera quam ipsa tua essentia consistere nequit.
O fontana sanctitas, fons omnis sanctitatis, et universæ æquitatis mensura atque principium! O divinæ naturæ largitas et amor, quæ se sic totaliter electis intellectibus contemplandam, diligendam, possidendam atque fruendam præstat, itemque sibi creatos animos sic indissolubiliter conjungit, ut per eamdem speciem qua Deus ipse se conspicit, mens quoque creata Deum benedictum agnoscat! O infinita et inexcogitabilis æternæ majestatis dignatio! dum tam propinque, imo sic immediate Creatori creatura conjungitur, quorum utique natura, dignitas et ordo incomparabiliter prorsus distant, bonitas se communicat, amor vero conjungit.
Denique, felicitas hæc supernaturalis omnino est, omnem virtutem creatam transgrediens: ad quam per supernaturalia Dei dona pervenire mens valet.
Beati qui habitant in domo tua, Domine.89 Beatus utique, et beatus nimis, quem elegisti. O infinita reprobæ mentis miseria! o reproborum et te Deum inhonorantium horrenda infelicitas, negligentia deplangenda, ac abominanda ignobilitas, dum ob inanem transeuntemque præsentium dilectionem atque libidinem, hæc æterna et præstantissima, hæc supernaturalia et divina bona deserunt, dum tantæ Dei largitati et caritati ingrati sunt! Ab horum me secerne collegio, o Deus æterne, o hominum salus atque amator, o admirabilis princeps et dominator omnipotens. Illustra et conforta me, o virtus et Sapientia Dei, ut in te sapiens stabilisque exsistens, tantam hominum dignitatem, tuamque clementiam et amorosam largitatem indesinenter attendam, et digne secundum hoc coram vultu tuo ambulem.
Footnotes
Chapter 18 of 34