Skip to the text

Articulus 25

De eminentissimo sacerdotalis dignitatis munere.

CŒNANTIBUS autem illis, accepit Jesus panem, et gratias agens, benedixit ac fregit, deditque discipulis suis, et ait:12 Accipite et comedite, hoc est corpus meum; hoc facite in meam commemorationem. Inquieta est ardens dilectio, donec amanti perfecte copuletur amatum; fervens quoque amator, caritatis suæ exhibere indicia dilectis satagit: sic et tu quoque, o bone Jesu, idoneum et plenum perfectumque nobis tuæ dilectionis memoriale ac pignus relinquere dignatus, id nobis deseruisti, quod pro nobis ex Virgine suscepisti, in mortem tradidisti, et item in cruce effudisti.

Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt, nomini sancto ejus.3 Ecce enim quem colis atque adoras, in quo summam finalemque tuam beatitudinem fateris, quem amas et appetis, et ob cujus unionem nocte dieque laboras, præsto est, prope est, substantialiter adest, a te contrectari sumique concupiscit, se ipsum tibi tradit. Porro, quoniam ipse est panis vivus, ejusque caro verus est cibus;4 cibato autem essentialiter conjungi oportere cibum, satis (ut opinor) elucescit: hinc se Christus per carnem suam et sanguinem sub panis vinique speciebus, fideli animæ substantialiter unit, quatenus mentem cibet atque in se resolvat, ac per hoc immensus nobis suæ caritatis ardor plenissime innotescat. O nobile convivium, in quo Christus sumitur! Jam vero benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus.5 Non enim modicum quid, aut munera tibi dumtaxat sua, sed se ipsum impertit, carnem sanguinemque proponit.

Denique, quoniam, o Unigenite, humanam naturam, non angelicam, assumpisti, nos qui assumptæ a te naturæ sortes existimus, ipsis quoque angelicis Potestatibus atque Virtutibus in quodam potentiores operatus es.6 Cui enim angelorum aliquando vis consecrandi communicata est? Quis eorum taliter ut homo, præsentem sibi valet Deum Creatoremque suum efficere? Sed acutius intuere, o homo qui sacerdotio fungeris, qua utique reverentia ac devotione, qua humilitate ac dilectione te Dominum tuum in ipsa sacra hostia suscipere et amplecti, tractare contemplarique oporteat. Ipse equidem est, ante cujus te tribunal mox necesse est adstare: qui judicaturus est vivos et mortuos et sæculum per ignem.78 In manu illius universa tua salus sita est; eum Cherubim Seraphimque adorant, Throni ei sedes sunt.

Sed jam, o metuende Dei Fili, o adorande Christe, o virtus et Sapientia Patris, fac me in te sapientem et fortem stabiliterque conversum.9 Præsertim autem tunc me, o beate Salvator, tunc cor meum munias, mentemque in te afficias, erigas atque convertas, dum ipsa tua divina sacerrimaque mysteria celebro, sacramenta contingo, ac dilectionis tuæ pignus passionisque memoriale accipio. Tunc, o omnipotens Dominator, præ majestatis tuæ contemplatione, reverentiali timore concutiar, caritatis tuæ contuitu inexstinguibiliter accendar, totusque in te resolvar et configar. Tunc te, Deus meus, splendida fide contempler; tunc te sapiam affectuosissimeque complectar. Anima mea, Domine, tua ex præsentia excitetur ac liquefiat. Utinam te, Deus meus, amator actorque salutis meæ, qui te mihi tam multipliciter præstitisti, qui ex ipso tuæ benignissimæ mentis ardore sic nobis ubilibet conjungi dignaris, anima mea semper coram se, et item se coram te constituat; utinam tibi grata, utinam in te sic custodita consistat, ut ad tui participationem, celebrationemque tuorum, magis incessanter idonea, purior ardentiorque reddatur.

Footnotes

  1. I Cor. xi, 23, 24. ↩

  2. Matth. xxvi, 26; ↩

  3. Ps. cii, 1. ↩

  4. Joann. vi, 41, 56. ↩

  5. Ps. cii, 2. ↩

  6. Hebr. n, 16. ↩

  7. II Cor. v, 10. ↩

  8. II Tim. iv, 1. ↩

  9. I Cor. i, 26. ↩

Chapter 26 of 34