Skip to the text

Articulus 16

De amabilitate bonitatis divinæ.

In quo autem omnium pulchrorum atque bonorum perfecta possessio sita est, hoc utique summe amabile est. Bonum equidem est quod omnia appetunt; et appetitus objectum, bonum est. Denique, eatenus est ens omne amabile, quantum de bonitate sortitum fuerit; quantum vero defectibilitatis possederit, tantum (ni fallor) vel de odibilitate aut certe non amabilitate adeptum est. Etenim si bonitas limitata est atque finita, secundum mensuram diligibilis exstat.

In te autem, o superfelix Deus, o præpotens Dominator, o Rex inclyte, omnium pulchrorum et bonorum perfecta exstat possessio. Tuæ namque perfectionis finis nullus exsistit. Es enim ens per essentiam, in quo quidquid ad plenitudinem, nobilitatem ac perfectionem ipsius esse pertinet, eminentissime comprehenditur. Non est in te materia determinans, non potentia contrahens, non denique differentia coarctans; sed es actus purus, cujus esse liberrimum et simplicissimum exsistit.

Enimvero lux es, cuncta illuminans, universa decorans, omnemque universorum speciem ac pulchritudinem instituens.1 Et quemadmodum sine solis præsentia, diurnum mox jubar evanescit:2 sic utique tuo paulisper a rebus subtracto lumine, omnis prorsus totius universi ornatus ac dispositio, splendor et actualitas labescit atque tabescit; discoloratur repente vultus naturæ, et lumen omne obtenebrescit; nil amplius amabile, nil desiderabile perseverat. Pulcher igitur es, o sancte Deus, et pulcherrimus ipse, cujus pulchritudinis non est finis. At vero omnem supercœlestem tu mentem, angelicum omnem animum intellectuali luce venustas, intelligibilique veritate fulcis. Tuæ mentis splendor, tuæ lucis quidam candor omnis creatus exstat intellectus. Si in momento, si in ictu oculi tuæ destitueretur claritatis manutenentia, in ipsam nihili tenebrosam confestim prolaberetur odibilemque caliginem. Sine tuæ perfusione lucis, veritas nulla elucescit.

Adhuc, naturaliter lux es, et non utique nisi æterna, quæ aliunde illustrationem non suscipis. Nullius autem entis natura, in ipso minorata a sui perfectione perfectaque plenitudine esse valet. Lux ergo tua, o vere beate Conditor, omnino splendidissima est, purissima penitusque incircumscripta; denique invariabilis est, et minui nequit. Ideoque a tuæ claritatis supersublimi sinceritate lux omnis creata infinite occumbit, incomparabiliter deficit, potiusque caligo apparet quam lumen. Sol et luna, cunctaque cœli sidera et omnis ornatus eorum, tui comparatione obnubilari videntur, et in conspectu tuo munda non sunt.3 Porro, supermundanorum illorum animorum Cherubim, Seraphim atque Thronorum, omnium quoque tui supercœlestis uranicique templi sacrarum phalangarum universus decor et lumen omne, si ad tuæ lucis plenitudinem referuntur, potius nil et tenebræ quam aliud videbuntur.

Præterea, a quo præstantissima nobis bona impertita sunt, ardentissime diligi par est. Omnium vero naturæ et item gratiæ donorum fons atque principium Deus est. Ab hoc enim ente dependent cœlum et terra, et tota universi natura : ab ipso siquidem omnibus datum est esse et vivere, secundum nobilem Aristotelem. Denique, universorum ultimus finis, divina exsistit bonitas : qua non exsistente seque subtrahente, nil secundorum desiderabile remanet, imo nec sibi ipsi amabile censendum est. Cunctis igitur vehementissime amabilis est, tam utique ob se ipsam, quam propter ipsius communicationem. Est nempe Deus sublimis et benedictus, esse tantum, esse purum, esse in se subsistens ac separatum.

Footnotes

  1. Joann. I, 9; VIII, 12; ↩

  2. I Joann. I, 5. ↩

  3. Job xv, 15; xxv, 5. ↩

Chapter 17 of 34