Skip to the text

Articulus 12

Admiratio divinæ munificentiæ in donis gratiæ et supernaturalibus donationibus.

BONI est hæc proprietas, ut se diffundat atque communicet. Quumque, o superbenedicte et supersancte Deus, naturaliter bonus sis, cujus utique natura est bonitas, et non nisi pura, nisi incircumscriptibilis quomodolibetque perfecta: quid omnino tibi proprium est, quid connaturale, quid ex temetipso agere nosti, nisi divitias bonitatis tuæ impertiri ceteris, nisi tuam aliis communicare beatitudinem, et demum nil prorsus tuæ munificentiæ expers relinquere? Nempe, ut Plato disseruit, optimus eras. Ab optimo porro longe omnis est relegata invidia, et ob id nil sibi proprium reservat.

Enimvero, non tuæ superbonæ deitati et item præstantissimæ bonitati suffecit, o fons vitæ et luminum lumen, superexaltate Creator, universorum naturales capacitates replere, omnique enti secundum propriæ suæ speciei naturam et item naturalem potestatem, bonitatis tuæ dona influere; sed ea quoque quæ omnem creatæ mentis et essentiæ dignitatem, perfectionem et ordinem supergrediuntur, homini et præstitisti, et pollicitus es atque præstabis. Nempe quid hoc, quod ad supercœlestem æternamque beatitudinem hominem produxisti, quod cum angelis ei beatitudinis æqualitatem spopondisti, quod insuper te ei facie ad faciem manifestare decrevisti, ut sit homo per gratiam quod tu es per naturam?

Denique, o hominum amator, Patris Unigenite, quid est homo quia magnificas eum, quia visitas eum, quia innotuisti ei?12 Etenim ipsi tuo amatori, de te itemque tuo Patre profari orsus, promisisti :3 Ad eum (inquiens) veniemus, et mansionem apud eum faciemus. O sancta Divinitas, o sublimis indivisaque Trinitas, o incircumscripta majestas, quæ excelsos insides Thronos, quæ sedes super Cherubim, quæ præterea inaccessibilem lucem inhabitas4, quid est homo quia reputas eum, quia dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, quia ipsum deitatis tuæ templum efficere dignatus es, quia delicias tuas esse cum filiis hominum contestatus es, quia tibi cura est de nobis?5678910

Te igitur, o æterne et supersimplex Deus, infinitam bonitatem confiteor; te omnis boni fontanam originem complector; te universorum provisorem conservatoremque reor, colo et adoro. Tu instar liquidi elementi cunctis supereffluis, velut indefectibile lumen singula venustas, tanquam inexhauribilis fons omnia diffundis. Te universæ beatitudinis objectum fateor; te cunctorum desideriorum finem intueor. Tu virtus virtutum, sine qua nil agere idoneum est; ens entium, sine cujus participatione ac manutenentia res nulla subsistere valet. Tibi omnis honor et gloria.

Footnotes

  1. Ps. viii, 5; cxliii, 3. ↩

  2. Job vii, 17; ↩

  3. Joann. xiv, 23. ↩

  4. 1 Tim. vi, 16. ↩

  5. 1 Petr. v, 7. ↩

  6. Prov. viii, 31. ↩

  7. 1 Cor. iii, 16. ↩

  8. Job xiv, 3. ↩

  9. Ps. cxliii, 2. ↩

  10. Dan. iii, 55. ↩

Chapter 13 of 34