Skip to the text

Articulus 24

De mirabili divinæ potestatis communicatione, dum hominibus Omnipotens signorum miraculorumque efficientiam præstat.

BENEDICTUS Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus :1 nempe cujus ubique imperio, uti solius Creatoris, rerum paret ordo obeditque natura. Ipse equidem solus est qui universorum legem et ordinem cursumque instituit; et sub ejus institutione ordinis, omnis natura creata comprehensa est, nec propria valet efficacia supra naturalem entium agere legem, sub qua ipsa quoque ordinata est atque locata.

Quis similis tui in fortibus, Domine?2 quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, et faciens mirabilia? Verumtamen, o superfelix Trinitas, quæ temetipsam nobis tam exuberanter tamque totaliter tribuisti, ut utique te cognoscamus, diligamus et possideamus, itemque te fruamur, denique ut sit nobis summus Genitor in patrem, in fratrem Unigenitus, et in hospitem mentisque inhabitatorem Spiritus Sanctus : id ipsum quod tibi tam proprium est, hominibus quoque impertitus es;3 subjecisti ipsis tuis fidelibus atque electis rerum ordinem, entium naturas cursumque mundi.

Magnum est hoc, o sancte et excelse, o vere bone munificentissimeque Deus, ut tam admirabilem tamque supernaturalem ac divinam hominibus tribueres potestatem, ut qui ex se nil queunt, per te ultra ac supra omnia potentes exsistant. Quid non subdidisti hominibus, o altissime Princeps? Sed quid miror quod eis cuncta subjecisti, quibus te ipsum quoque subdere decrevisti? Eras nempe, o Unigenite Dei, subditus illis. Insuper, in illorum ministerium supermundanos illos intellectus supercœlestesque animos ab alto emittis:4 et illorum plurimis, nostrorum plures gloria et honore sublimiores efficis; quosdam vero ex nostris, cunctis angelicarum phalangarum mentibus vehementer prætulisti.

Denique, non tam precante quam præcipiente Josue, solis latio, solito relicto itinere, mirabiliter cessavit.5 Ipso quoque sancto Israelitarum olim rege efflagitante Ezechia, decem sol gradibus reversus est. O mira fidei virtus, quæ mortuos vivificat, cæcos illuminat, naturam vincit, cœlis imperat, dæmones ejicit, mortiferum omne innocuum efficit, serpentes calcat, elementis prævalet;67 quæ quidquid a fideli veracique Domino postulat, sortitur;8 qua reprobi quoque mirabilia agunt! Enimvero quidam tuorum, o incircumscriptæ potestatis Deus imperatorque omnipotens, ne in igne quidem læsi sunt : quod in veteri interdum lege factum scimus, sed in nova frequenter nimis. Nec enim earum necessarium reor exempla rerum adducere, quarum vix numerus exstat. In fluctibus alii submersi, illæsi egressi sunt; aquarumque undas velut solidam terræ planitiem calcarunt plurimi. Porro, truncati aliqui, etiam caput ineffabiliter erigentes, usque ad electa id loca tulerunt. Sanat ægros umbra Petri, sudariumque Pauli. Tres legitur Christus mortuos suscitasse;9 sed majora his operati sunt sui.10 Cordium patent aliquibus arcana;1112 et irrationalia quoque animantia instar intellectualium naturarum, Sanctis tuis, Domine, parent, eosque velut audire videntur.13

His, Domine, sigillis, testimoniis istis fidem sacram divinamque signasti atque firmasti. Alioqui quomodo a paucis atque simplicibus, ab idiotis et ignobilibus, ab humilibus pauperibusque hominibus, sine armorum violentia, sine dialecticæ astutia, sine Tulliana eloquentia, sine libidinis voluptatumque sponsione, ad tam arduam legem tamque inscrutabilem fidem universus quivit orbis converti?

Mihi autem nimis honorati sunt amici tui, Deus;14 nimis confortatus est princi-

Domine. Mirificasti eos nempe in vita, in morte, itemque post mortem. Sed quomodo illorum immortales mentes in sublimi tuæ habitationis uranico supersplendentique throno glorificas, quorum cadavera quoque jam vitæ expertia et animarum præsentia destituta, tot signis tantisque prodigiis honoras?

Footnotes

  1. Pt. LXXI, 15. ↩

  2. Erod. xv, 11. ↩

  3. Pt. VII, 8, 9. ↩

  4. Luc. II, 51. ↩

  5. Josue x, 12-14. ↩

  6. Marc. XVI, 17, 18. ↩

  7. Le. XXXVIII, 8. ↩

  8. Joann. XIV, 13, 14. ↩

  9. Act. V, 15. ↩

  10. Act. XIX, 12. ↩

  11. Luc. VII, 12-15; ↩

  12. Matth. IX, 25; ↩

  13. Joann. XI, 43, 44. ↩

  14. Pt. CXXXVIII, 17. ↩

Chapter 25 of 34