Skip to the text

Articulus 18

Quod vita Christi sanctitatis mensura sit et perfectionis exemplar.

EGO sum via, veritas et vita.12 Tu utique, o pulcher Dei Unigenite, Patris imago et figura substantiæ es;3 via es per quam, veritas in qua, et vita ad quam gradimur. Tu ostium per quod si quis introierit, salvabitur.4 Denique, tu veritas, et qui ex Deo est, te audit.5 Propterea nempe te mundus non audit, quoniam ex Deo non est. Tu quippe lux mundi es;6 et qui sequitur te, non ambulat in tenebris. Sed mundus te non cognoscit, quoniam in propria venisti, et tui te non receperunt.7 Nam lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt. Es insuper, o sempiterne Patris Fili, vita.

Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso.89 Præterea, qui verbum tuum audit, et credit ei qui misit te, habet vitam æternam.10 Hæc est autem vita æterna, ut cognoscamus Patrem, in parenteque prolem, et item in utroque supersanctum utriusque commune profluvium Spiritum Sanctum, unum solum verum, vivum et omnipotentem Deum.

Nunc igitur, o anima, o Dei imago, o rationalis mens, si Christi discipula, si ejus imitatrix vitæ effici satagis, eam quam in carne conversationem duxerit, infatigabiliter speculare, atque pro viribus sequere. Ipsius equidem vita in christiana religione prima est. In omni vero ordine primum, metrum est ac mensura posteriorum; et quanto primo illi vicinius quid exstiterit, tanto omnino perfectius censendum est. Ideoque quo vitæ sancti et benedicti, dulcis et amandi Jesu, cujuspiam fuerit vita similior, eo sanctiorem et item nobiliorem eam fateri par est. Reminiscere igitur vitæ Domini tui, Dei tui, Salvatoris tui, Conditoris tui, et ejus in quo tota tua salus locata est.

Et quidem de ipso tuo crucifixo Jesu id (ni fallor) in primis innotescit, quoniam ipse qui de æterno superdiviteque Patre æternaliter profluxit, ex mortali paupereque est in sæculo matre editus; processit ex utero mulieris, qui ex corde manavit Dei Patris. Denique, natus pannis involvitur, atque in præsepio Rex gloriæ princepsque universorum reclinatur.1112 Circumciditur quoque, qui totius est fontana sanctitatis origo, qui culpæ nescius est, et naturaliter sanctus exstat.1314 Sed et immolatur in templo, quem sacrificium laudis honorat, qui vere adorandus est, quem omnis decet honor et gloria.151617181920 Porro tyranni declinat vesaniam, in cujus conspectu cœlum et terra contremiscunt, pro quo contra insensatos orbis terrarum pugnaturus est, a cujus utique ira virtutes cœlorum movendæ sunt.21 Demum, parentibus subditur, qui vocat ea quæ non sunt, et obediunt ei, tanquam quæ exsistunt, cui universa paret natura, quem omnis quoque supercœlestis altitudo veneratur; matri subjicitur, qui Deo Patri æqualis est, quem Dominationes adorant, tremunt Potestates.

Præterea prædicans, qui sui visione angelicas mentes felicitat, ab impiis calumniatur, ab insensatis deridetur. Propter nos lassatur et sitit, tentatur et esurit; sudat, dormit, atque contremiscit. Dæmoniacus perhibetur, a quo verissime Spiritus Sanctus emanat; fertur gulosus, qui vetitum Protoplasto cibum inhibuit; iniquitatis fautor censetur, qui justus est Dominus et justitias dilexit. Verum, dum temporis exstitit disposita hora, turpissima amarissimaque morte Dominus virtutum et item Sanctus Sanctorum interemptus est; qui verus est Dei Filius, itemque verus Deus, blasphemans damnatur. Avibus denuo cœli nidos, vulpibusque terræ habentibus foveas, non habet Unigenitus Dei ubi caput reclinet.22 Sed et visus est non habens speciem neque decorem, qui eam quam habet Pater pulchritudinem, ab eodem æternaliter sortitus est. Etenim, secundum illustrem Hilarium, species est in imagine.23

Jam nunc quid in cunctis his, o divina anima, nisi exinanitionem et paupertatem, nisi obedientiam patientiamque Dei et Domini tui comperis? Hæc tibi sectanda deseruit, hæc verbo actuque edocuit. Enimvero quo illi in his conformiorem effici te contigerit, eo certissime sanctior præstantiorque statueris; quo autem ab illis vehementius declinaveris, eo vilior efficeris, et a vero rectoque beatitudinis calle gressus amplius deflectis.

Footnotes

  1. Coloss. i, 15; ↩

  2. Joann. xiv, 6. ↩

  3. Hebr. i, 3. ↩

  4. Joann. x, 9. ↩

  5. Joann. vii, 47. ↩

  6. Ibid. 12. ↩

  7. Joann. i, 10, 11, 5. ↩

  8. Ibid. 24. ↩

  9. Joann. v, 26. ↩

  10. Joann. xvii, 3. ↩

  11. Ibid. 21. ↩

  12. Luc. ii, 7. ↩

  13. Ps. XIX, 23. ↩

  14. Luc. II, 22. ↩

  15. Rom. IV, 17. ↩

  16. Rom. II, 51. ↩

  17. Luc. XXI, 26. ↩

  18. Joel II, 10. ↩

  19. Matth. II, 14. ↩

  20. 1 Tim. I, 17. ↩

  21. Sap. V, 21. ↩

  22. Matth. XXVI, 65, 66; VIII, 20. ↩

  23. Is. LIII, 2. ↩

Chapter 19 of 34