Skip to the text

Articulus 26

De singularibus quibusdam divinæ munificentiæ donis atque beneficiis.1

QUID denique habes quod non accepisti?2 Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Da mihi intellectum, o fontana omnis intelligentiæ origo, Verbum æternæ mentis, Unigenite Dei, quo dona tua intelligam. Nempe si non intelligo, non utique gratias ago. Igitur ab exordio beneficia tua retexam ac reminiscar, ut gratus sim et te diligam, quoniam tu prior dilexisti me.

Quidquid, fateor, o sempiterne incommutabilisque Deus, in tempore hoc subsistentiæ meæ mihi impertis, ab æterno utique, et dum nondum mundi hujus esset instituta molitio, præstare decrevisti. Non exsistentem, vitalem intellectualemque produxisti. Sed quid nasci profuisset, si non ex aqua et Spiritu renasci donasses? Porro, renatum ab infantia custodisti. Quot, o sapientissime Christe, o superclementissime Jesu, in ignorantiæ tenebris, in carnis concupiscentiis reliquisti, de quorum sanguine ortus sum, quique mihi cognatione propinqui consistunt? E medio illorum eduxisti me. Infantulum pene adhuc, nondumque discretionis tempora sortitum, litteris me applicuisti et erudisti. Puer autem eram ingeniosus, capacemque mihi mentem elargitus es.3

Verumtamen, quod nunc quoque vicissim miror atque revolvo, tibi, o desiderabilis, et nedum præ filiis hominum sed præ vultibus etiam angelorum speciose, sanctæ Virginis unigenite, confitebor. Quid enim hoc, quod tantus mihi adhuc in primordiis disciplinæ inerat litterarum amor, ut nocturnis temporibus, dum lunæ se splendor diffundens per fenestræ rimas emicaret, diurnum putans radiare jubar, mox intempestæ noctis silentio surgens, nisi fores clausæ fuissent, ad scholas properassem?

Verumtamen procedente tempore, meque cum illo deficiente, omni (proh dolor !) me vanitati subjeci. Sed, o misericors Creator, cito misertus es mei, atque ad distantiores me regiones studendi ratione deduxisti, in quibus nedum philosophiæ exordia, sed et religiosæ quoque initia vitæ, te efficiente adeptus sum. Sed denuo more canum ad vomitum reversus sum. Etenim nondum desideratæ vitæ necessarios sortitus annos, conversionem distuli, ad studiumque proficiscens, quemadmodum præ ceteris in scientiis, sic inflatione quoque et item præsumptione omni profeci, vel potius contabui atque defeci. Nihilo minus in omnibus his, in sancto me, o superbenigne Conditor, proposito stabilem effecisti; et dum tibi complacuit, in tua me diu concupita domo statuisti.

Quot me meliores, quot virtuosiores, investigabilium operum effector, reliquisti? Quot in iniquitatibus suis deprehendisti? Quot insuper jam nunc infernus deglutivit, me (ni fallor) præstantiores, ex coætaneis et notis atque sodalibus? Dum in mortalibus fœterem delictis, non tuam, o pie Rex, injuriam ultus es : pro malis bona, pro ingratitudine gratiam impendisti.

Porro tentatum afflictumque conservasti, et nunc usque eam quam tenui constantiam perseverantiamque impertitus es; negligenter et segniter operanti parcis et ignoscis. Si qua mentis devotio, si sanctitas aliqua, si qua gratitudo, si profectus tuique affectus quispiam; hæc, bone Jesu, tua sunt, ex te profluxerunt, per te perseverant, et in te consummantur, sine quo omni momento, si relinquor, deficio : quippe sine quo nil boni, non dicam facere, sed ne concipere quidem valeo.45 In quocumque, ubicumque et qualitercumque me reliqueris, ibi et in illo taliterque omnino pereo, itemque deficio. Ex te sufficientia mea, Deus meus; ex me vero defectus est.

Footnotes

  1. Rom. XI, 36. ↩

  2. 1 Cor. IV, 7. ↩

  3. Sap. VIII, 19. ↩

  4. Prov. XXVI, 11. ↩

  5. 1 Joann. IV, 19. ↩

Chapter 27 of 34