Skip to the text

Articulus 19

De passione Unigeniti, et cur talem præelegerit.1

OBLATUS est quia ipse voluit.2 Unigenitus namque, Nemo (inquit) tollit animam meam, sed ego pono eam. Sed quum ob infinitam præstantissimamque tui dignitatem, o altissime Christe, unius utique minimi stillicidii sacri tui sanguinis effusio, totius erat mundi solvere delicta prorsus efficax, omninoque idonea; cur utique turpissimam atque amarissimam mortis speciem subire maluisti? His (ut reor) ex causis. Primo quidem, ut quam sit gravis peccati transgressio insinuetur, ob cujus remissionem, tantam sensit Sanctus Sanctorum pœnalitatem. Secundo, ut divinæ Christi caritatis nobis ardor pateret, dum propter nos semet taliter impendit, ut nil sibi quod non pro nobis posuerit, reservaret. Tertio, ut nostræ insufficientiæ auxiliaretur, passionis suæ tantæ nobis merita augens et communicans: nobis quippe, non sibi meruit. Quarto, ut patientiæ fortitudinisque reseraret exempla, quibus ob futuræ felicitatis amorem prospera mundi despicere, atque nulla ejus adversa formidare animemur. Quinto, ut obedientiam commendet, factus obediens Patri usque ad tam horribile passionis genus.3

Verumtamen, quum majorem hac dilectionem nemo sortitus sit, ut animam suam quis pro alio donet;4 rursusque eo vehementius (ni fallor) comprobetur diligere, quo pœnaliorem mortis maneriem subire non renuit: intente pro viribus intuere, o anima, quæ utique pro te Unigenitus Dei pertulerit.

Et quidem id in primis elucescit, quod quum optimæ harmoniæ et item proportionatissimæ complexionis exstiterit, quippe qui ex purissimis sacræ Virginis sanguinibus natus, atque virgineo castissimorum ipsius uberum lacte fuerat enutritus ; et dirissima plurimaque quibat perpeti, et nihilo minus minima illi læsio pœnalissima erat : quemadmodum equidem fortissimæ, sic utique et tenerrimæ quoque naturæ subsistebat.5 Igitur memoria memor sum, et tabescit in me anima mea, o bone Jesu, o summe Christe, o naturalis æterneque Dei Unigenite, dum mortis tuæ circumstantias ac ambitum contemplor.

Nempe ante diem festum Paschæ sciens tu, o sancte Salvator, quia instaret præordinata ab æterno hora6, qua Filius hominis esset in manus peccatorum tradendus, a discipulis paulisper elongatus, omnemque tibi instantis passionis amaritudinem qualitatemque lucidissime sciens atque contemplans, sed et propriæ teneritudinem naturæ attendens, factus in agonia, prolixius orabas;78 in ipsam quoque terram te procidente, factus mox est sudor tuus sicut guttæ sanguinis decurrentis in solum. Per hanc te, o amande Jesu, sanctæ tuæ animæ angustiam atque timorem precor, ut formido tua non me terreat, neque sempiternus me horror comprehendat, omnisque procul a me inordinatus mœror abeat, et tui quoque nominis sanctus ac filialis me amor possideat.9

Denique, ab angelo confortatus, a ministro, inquam, itemque tua creatura, consolamen sortiri non abominans, hostibus tuis (pro quorum etiam salute pati voluisti atque venisti) obviam profectus es;1011 confestimque velut latronem te ligant et circumdant, cauteque ducunt, et se pœnis tuis in hora illa tenebrarum fatigant et satiant.1213 Ipsas quippe illas tuas sanctas ac venerabiles manus dire contemptibiliterque vinciunt;14 oculos insuper tuos vino pulchriores, et nunc certe sole splendidiores, scelerati velarunt, illudentes tibi, et conspuentes in te, venerandam (ut opinor) barbam evellentes, et honorabiles capillos violentissime incestis reprobisque manibus educentes.151617 Denique, percutiunt te atque blasphemant, et amplius quam æstimari valet, totis suis præcordiis vilipendunt. Verumtamen faciem tuam non avertis ab increpantibus et conspuentibus in te;18 dedisti maxillam percutienti te, et opprobriis saturatus es.192021 Porro, veritatem fassus, te Dei Filium mundique judicem profans, reus ab universis mortis proclamaris, tu utique qui claves habes vitæ et mortis, qui occidis et vivificas, et in cujus ore dolus inventus non est, quippe qui substantialiter sanctus es.22232425

Demum, præsidi ligatum consputumque te præsentant. Irridet te, albam te induens vestem rex sceleratus, qui utique es sapientia Patris, qui universorum ordinem instituisti, et in quo sunt omnes sapientiæ itemque scientiæ thesauri abconditi.262728 Præses insuper, o sancte Domine, te nudat, ligat atque flagellat, qui diem lumine suo vestis, qui lumine velut vestimento amictus es, et qui propriis cuncta perfectionibus adornas.2930 Nudaris propter me, Domine mi et Deus meus, qui angelicas mentes immortalitatis stolam in ipso sæculorum exordio induisti, universosque supersplendentis tuæ mansionis felices incolas, beatitudinis splendore vestis, gloria eos et honore coronans.

Confestim autem facinoris ministri ipsam tuam virgineam et tenerrimam, nobilissimam ac vivacissimam carnem sic diris flagellis vulnerant atque dilaniant, sic laceram cruentamque efficiunt, ut jam non sit in ea nisi tumens livor, nisi vulnus et vulnus, nullaque prorsus sanitas, sed defluens undique rubicundus ille tuus pretiosissimus sanguis, sanctum tuum corpus a planta pedis usque ad verticem capitis cruore perfundens.31 Denique, universa spectante cohorte, te summo cum contemptu regem formant, longas acutissimasque et item multas adorando tuo capiti spinas violentis ictibus profundissime imprimunt, purpuram induunt, sceptrum apponunt, teque, o superbenedicte Dei Unigenite, vilissimi illi canes cum illusione adorant, conspuunt atque percutiunt. Continuo autem ex sacro capite sanguinei rivi emanant, oculos vultumque sanguinolenta rubedine humectantes. Jam vero, Jesu bone, decorus tuus vultus pallore et mœrore, sputo et sanguine, percussione et angustia, sic deformis et a propria specie alienatus est, ut agnosci vix queas.

Egrederis igitur denuo e prætorio, portans spineam coronam et purpureum vestimentum;3233 statimque te conspicit34 amantissima tua virginea et dulcis Genitrix, cujus præ amaritudine cor pene scissum est, sed et præ dolore defecit atque in semetipso contabuit. Viderunt quoque te iniqui, Tolle et crucifige insonantes.35 Tandem igitur bajulans tibi crucem, cum latronibus eductus es; transfixisque manibus et perfossis pedibus crucifigeris, et cum sceleratis reputatus es, atque in illorum medio erectus.36 Felle quoque potatus, inclinato capite spiritum emittis, mox carni rursus copulandum.

Footnotes

  1. 1 Petr. II, 22. ↩

  2. *Is.* LIII, 7. ↩

  3. *Philipp.* II, 8. ↩

  4. *Joann.* XV, 13. ↩

  5. Thren. III, 20. ↩

  6. Joann. XIII, 1. ↩

  7. Thren. iii, 33, 44. ↩

  8. Luc. XXII, 41. ↩

  9. Job XIII, 21. ↩

  10. Joann. XVIII, 4. ↩

  11. Luc. XXII, 43. ↩

  12. Marc. XIV, 41; Job XVI, 11. ↩

  13. Ibid. 12; ↩

  14. Gen. XLIX, 12; ↩

  15. Luc. XXII, 62-65. ↩

  16. Marc. XIV, 65; ↩

  17. Eccli. XXIII, 28; ↩

  18. Io. L. 6. ↩

  19. Thren. III, 30. ↩

  20. Is. L, 6. ↩

  21. Ibid. 6, 15. ↩

  22. Io. III, 9. ↩

  23. I Reg. II, 6; ↩

  24. Apoc. I, 18; ↩

  25. Marc. XIV, 62-64. ↩

  26. Coloss. II, 2. ↩

  27. I Cor. I, 24. ↩

  28. Luc. XXIII, 11. ↩

  29. Ps. CII, 2. ↩

  30. Joann. XIX, 1. ↩

  31. Io. I, 6. ↩

  32. Matth. XXVII, 27-30; ↩

  33. Joann. xix, 5. ↩

  34. Marc. XV, 16-19. ↩

  35. Joann. xvi, 16 et seq. ↩

  36. Ib. liii, 12. ↩

Chapter 20 of 34