Skip to the text

Articulus 9

Quemadmodum salvis Dei benedicti æquitate atque clementia, per temporalem particularemque Christi mortem mors mundi universalis ac æterna ablata sit.

ERO mors tua, o mors;12 morsus tuus ero, inferne. Quoniam ipsa tua supersancta dictante justitia, o sublimis ac supersubstantialis Deus, malum nullum impunitum relinquitur; et denuo sic exigente tui ipsius clementia, corporeæ aliundeque deceptæ atque per alterius culpam damnatæ, erat succurrendum creaturæ: quid utique tam idoneum tamque rationabile exstitit, quam ut hujuscemodi in mundum procederet Salvator, qui pro alienis sustinendo clementer eriperet, et ipsa sui passione juste satisfaceret? Non utique quod ipse puniri meruerit aut juste punitus sit, quippe qui culpam, quæ mortis passionisque causa consistit, sortitus non est; sed in eo quod ob ipsam suam bonitatem, caritatem atque clementiam se pro aliis sponte obtulit, misericordiam liberatis exhibuit. Porro in eo quod pro alienis tanquam propriis passus est delictis, justitiæ Dei satisfecit, quoniam malum impunitum non remansit naturæ: quippe identitas in Salvatore et salvatis, et ipsa quoque caritatis virtus cuncta fecit communia, ut quia homo prævariatus est, homine patiente, non tamen peccatore, peccantibus ignoscatur, quoniam caritas plura velut unum efficit, et aliis propria impendit.

Quod si dixeris, Justum cernitur ut qui delinquit puniatur atque emendet, qualiter ergo is qui peccatum non edidit, neque inventus est dolus in ore ejus, pro illis qui natura filii iræ erant juste satisfecit?34 Sed jam satis (ut reor) claruit, in humani redemptione generis æquitatis pietatisque commixta fore opera. Verumtamen non sic pro homine Unigenitus Dei satisfecit, ut nullam originalis culpæ sentiat Protoplasti pœnam posteritas (est enim mors hæc quam patimur culpæ pœna, quemadmodum lex peccati quæ in carne sensualitateque consistit); sed gratiam ac beatitudinem mors Christi recuperavit, et id quod homo peccato obnoxius nequibat, effecit. Enimvero, propter unitum humanitati Verbum, Christi passio infinitam quamdam efficaciam sortita est, atque ob id totam naturam redimere fuit idonea, etiam temporalis exsistens. Purus namque homo pro ipsa natura satisfacere non valuit, quoniam in infinitum natura communicabilis est et infinitatis cujusdam rationem habet, quoniam secundum se indeterminata est et illimitata. Denique gratiam ablatam reddere, puro homini aut etiam creaturæ meræ non suppetit: nil enim sine præinexsistente gratia meritorium censendum est. Lapsus igitur homo propria nequibat potestate resurgere.

Quod si peccati quoque magnitudo efficaciter pensetur, innotescet utique cur ad reparandum lapsum hominem Dei necessaria consistebat incarnatio. Nempe, si digniorem offendere, gravioris perhibetur delicti: quomodo præstantissimam Divinitatis sanctitatem et immensam Dei majestatem offendere, non infinitæ enormitatis est? Et ad tantum diluendum scelus is erat opportunus, qui interminabilis efficaciæ dignitatisque esset. Sed Deo secundum divinitatis subsistentiam atque naturam satisfacere non competit, quum majorem non habeat. Porro homo purus infinitæ dignitatis satisfaciendo nequit existere. Quid igitur restabat, nisi in eamdem Deum hominemque convenire personam?56789 Ideoque nedum pro originali culpa, sed pro ceteris quoque peccatis Christus mortuus est;10 nec peccatum aliquod nisi in virtute meriti dominicæ passionis remitti, fateri par est.

Footnotes

  1. Joeb xxiv, 12. ↩

  2. Osee xiii, 14. ↩

  3. Ephes. u. 3. ↩

  4. Is. u. 9; Petr. u. 22. ↩

  5. Ephes. ii, 3. ↩

  6. Is. liii, 9; ↩

  7. I Petr. ii, 22. ↩

  8. Ephes. ii, 4; ↩

  9. I Joann. iv, 9. ↩

  10. 1 Cor. xv, 3. ↩

Chapter 10 of 34