Skip to the text

Articulus 5

Quod in incarnatione Unigeniti, indicibilis ipsius exinanitio, clementia atque dilectio eluceant.

AMORIS est hæc virtus atque proprietas, ut amato amantem uniat. Porro, quo amor ipse vehementior ardentiorque fuerit, eo intimiorem magisque inseparabilem conjunctionem efficit. Denique, perfecta caritas triformem operationem sortita est. Est nempe ejus, ut amantem amato uniat, unita quoque in se mutuo transponat, demum unita et item transposita, indissolubiliter colliget, inseparabileque concordiæ vinculo cohærere faciat. Ex modo igitur ac qualitate unionis, amoris est censendus ardor metiendaque quantitas. Præterea, omnium unionum intima ac vicinissima, personalis exsistit conjunctio. Te autem, o æterne Unigenite, homini eatenus unitum fatemur, ut ex divina humanaque natura una subsistat persona, quæ perfectus Deus et perfectus homo creditur, ita ut et divina homini et Deo humana verissime competant. Non poteras, o sancte Fili Dei, te homini vicinius copulare, quam ut te ipsum hominem faceres, humanamque naturam sic tibi assumeres, atque nedum indissolubiliter sed et suppositaliter nostram tuæ colligares naturam deitati, quatenus in eodem esse eademque personali subsistentia qua tu æternaliter subsistis, assumpta a te nostra natura suppositaretur itemque subsisteret. Unde scimus incomprehensibilem tuæ caritatis ardorem.

Nimium honorasti creaturam tuam, Domine. O gloriose et superfelix Dei Unigenite, quantum te amare obligamur, qui nostræ naturæ humilitatem sic divinitatis tuæ consortem statuisti, qui super omnem supermundanorum illorum felicium animorum præclaram splendidamque altitudinem, eam tam incomparabiliter sublimasti! Similitudo quippe, amoris causa censetur: ideoque inter multum distantia, minor viget dilectio. Tu autem, o summe Christe, nondum nostra assumpta specie, in splendidissimo illo superpulchroque paternæ lucis fonte latitabas, nec a mundana mente facile agnosci quibas, ideoque nec amari: quoniam ignota diligi nequeunt. Sed dum nostra indutus forma in mundum visibiliter prodis, tanquam ex abdito Patris sinu descendis, atque quomodo nos dilexeris, experimentaliter pandis et insinuas. Itaque, quo per incarnationem similior, eo et amabilior utique nobis factus es : nempe quem ut verum Deum adorabamus et verebamur, jam ut fratrem diligimus, ut redemptorem amplectimur, ut beatitudinis amissæ redditorem amamus.

Chapter 6 of 34