Skip to the text

Articulus 15

PORRO spem fidemque caritas ipsa complectitur. Sed est naturalis caritas : qua omnia, et non dumtaxat intellectuales essentiæ rationalesque animi, divinum esse amant et appetunt, quippe sine quo ne in momento quidem subsistere queunt. Denique, proximi amor est, sed non in Deo : dum videlicet non ob eum finem ob quem creatus est, diligitur. Sed harum dilectionum nulla est gratum faciens. Quidquid enim ex fide non est, meriti est expers. Est igitur caritas quoad actum ex fide et spe proficiscens, qua Deus ipse amatur, et ob æternam felicitatem proximus. Hæc omnium virtutum prima est atque altissima, sine qua nulla est actio meritoria. Ad ipsam quoque cuncta sunt ordinanda; et ipsi essentiale præmium, quod utique Dei visio est, correspondet.

Sunt proinde caritatis tres gradus seu species. Prima communi appellatione amor dicitur, cujus est ut amato amantem uniat. Secunda autem, ecstasis est, quæ amantem in amatum transponit. Divinus enim amor, ut ait Dionysius, ecstasim facit.1 Nempe amantem sic in amatum transformat, ut extra se poni videatur. Tertia vero, zelus dicitur, cujus est unita atque transposita indissolubiliter colligare. Hæc eminentissima est rationalis mentis perfectio.

Tu autem, o desiderande Deus, o superexaltata mens, o honoratissime intellectus, qui naturaliter amor es, qui substantialiter caritas es, te a nobis diligi voluisti atque jussisti, sed numquid ob tui indigentiam?23 Non utique. Quid enim afferet, quid tibi præstabit amor et laus, servitus et contemplatio procedentium a te animorum, sive supercœlestium sive mundanorum, qui incommutabilis es, qui perfectus es, qui æternis infinitisque et item propriis divitiis semper exsultas? Sed propter nosmetipsos nos te voluisti diligere, o æterne et superessentialis ardor.4 Non enim aliter, sic sanctissimæ tuæ æquitatis exigente censura, te frui potest mens creata.

Denique, nil justius quam ut ob temetipsum propriamque bonitatem, nullo adhuc dilectionis sperato præmio, diligaris. Etenim quidquid bonitatis habet omnis natura quæ tu non es, a te sortita est. Tu quoque naturaliter bonus es, ideoque naturaliter amabilis.

Præterea, unumquodque taliter et ad id conversivum est, quemadmodum et a quo processit. A tua autem superadoranda bonitate, sapientia caritateque formata, universa, o benedicte opifex Deus, profluxisse constat.5 Omnia quippe in sapientia fecisti.6 Denique nihil eorum odisti quæ fecisti. Nil ergo ad te converti nisi per sapientiam et caritatem idoneum est, quod intellectualiter emanavit. Nostra autem sapientia, fides est orthodoxa, in increatæ veritatis lumine stabilita, æternæ sapientiæ radius et divinæ mentis exsistens rivulus. Porro amor, fidei forma est atque perfectio.

Footnotes

  1. De Divin. nom. c. IV. ↩

  2. Deut. VI, 3. ↩

  3. I Joann. IV, 8. ↩

  4. Deut. IV, 24. ↩

  5. Ps. CIII, 24. ↩

  6. Sap. XI, 25. ↩

Chapter 16 of 34