Skip to the text

Articulus 23

De ineffabili dignatione Spiritus Sancti in eo quod tam supereffluenter humanis dignatus est mentibus dari atque infundi.

QUUM venerit Paracletus (ait Unigenitus) quem ego mittam vobis a Pa-12 tre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille vos docebit omnia. O missionem dignissimam, o præstantissimum missum, dum is mittitur qui cum Patre et Filio simul adoratur, quippe qui cum utroque unus est Deus, unus est Dominus! Denique, caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. O nobile donum! o munus desiderabile atque præclarum! O vere felix præcordialiterque amplectenda infusio, dum is donatur quo omnis cœlorum virtus subsistit, quo Pater Filium, et item Patrem Filius æternaliter complectitur et diligit, osculatur atque connectit!

Quid est homo, o alme Paraclete, o Spiritus Sancte, o desiderabilissima benignissimaque bonitas, ut ei mitti, ut illi infundi, ut ipsi donari digneris et velles? Neque enim nisi velles, hæc fierent : una nempe tui et Patris ac Filii exstat voluntas, impartita essentia comparque potestas. Non te donat Pater, non mittit Filius tanquam minorem atque ministrum, quemadmodum Eunomius Ariusque mentiti sunt. Non te, o superalme Consolator, creavit in virtute Patris Unigenitus, uti infelix ille tuus hostis Macedonius disseruisse invenitur.

Porro, dum te donari mittique perhibes atque fateris, tam ex parte termini a quo quam ex parte termini ad quem, exinanitio quædam (nisi fallor) tui insinuari videtur. Demum, dum ad decliviorem sublimior mittitur, dignatio quædam vel exinanitio missi censenda est. Ideoque quod nobis mitti vis atque præstari, meræ tuæ bonitatis dignatio est, et immensæ opus clementiæ. Verumtamen, quoniam in Patre Filioque auctoritas consistit originis, ab illis te infundi ac dari par est : nempe et a Patre ipse quoque Unigenitus missus est ac datus, quum tamen omnia quæ habet Pater, habeat utique et Filius, sitque cum Patre unum.345

Verumtamen unum ex his ad quæ missus quibusque datus est, Filius est certissime et factus. Parvulus namque natus est nobis, et filius datus est nobis. Sed et Verbum caro factum est, et Filius incarnatus est : quod tibi, o superbenedicte superessentialisque Paraclete, nequaquam adscribi valet.6 Apparuisti in columba igneisque linguis, nobis quoque te Pater Filiusque impertit. Sed numquid horum quidpiam factus es?

Vehementissima, ut cerno, prorsusque inexplicabilis est dignatio tua : munificentia benignitatis tuæ credi potest, comprehendi nequit, o superbone Paraclete, o lux sincera et æterna, o naturaliter clemens Consolator, o Deus sublimis et benedicte. Etenim tu Patris Filiique amor es et osculum, pax atque communio, nexus itemque dulcedo; denique, tu flumen pacis, tu divinorum et angelicorum impletor animorum, nihilo minus ad hominem descendis, nosque tuæ deitatis templum efficis, nos Patri ac Filio tibique connectis. Porro, eatenus te nostris familiarem exhibere aspernatus non es, sic intime illis conjungi dignatus es, ut de te velut de consorte familiarissimoque amico principis nostri, Visum est (inquiant) Spiritui Sancto et nobis.

Tu, o superamabilis Deus, o superclemens Paraclete, spiritus es sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis, sanctique timoris;7 hacque septiformi gratia tam incomparabiliter Christi animam demumque suorum replesti.8 Tu præstantissimam illam mundissimamque puellam fecundam fecisti atque puerperam. Apostolorum tu inebriasti mentes. In catholica quoque Ecclesia vates et doctores, Evangelistas sacerdotesque operatus es;9 omnem tuæ clementiæ supereffluentiam gratiæque plenitudinem in ea effudisti. Per te et ex te angelicam et deiformem in hoc mundo patres nostri conversationem adepti sunt, angelicæ puritatis similitudinem sortiti sunt, deificati sunt, depurati sunt, et visibilia supergressi, æternis dumtaxat omni mente atque virtute inhæserunt : quorum nos utique vestigia sequi par est.10

Footnotes

  1. Act. ii, 2 et seq. ↩

  2. Joann. xv, 26; xiv, 26. ↩

  3. Joann. X, 30. ↩

  4. Joann. XVI, 15. ↩

  5. Galat. IV, 4. ↩

  6. John. I, Luc. III, 22; Act. II, 3. ↩

  7. Luc. I, 35; ↩

  8. Act. II, 14; ↩

  9. Ephes. IV, 11. ↩

  10. Act. IV, 28. ↩

Chapter 24 of 34