Skip to the text

Articulus 27

De enormitate ingratitudineque peccati.

CONVERTE nos, Domine, ad te, et convertemur;1 innova dies nostros sicut a principio. Jam nunc, Domine mi et Deus meus, tua radiante veritate, munificentiam amabilitatemque et item beneficia æternæ tuæ bonitatis, utcumque atque pro viribus contemplatus sum: unde cognovi fassusque sum, quam utique ardenter quamque vehementer te amare obligor, quam tibi reverenter famulari teneor, quam interea indissolubiliter tibi parere et adhærere par est.

Sed ecce dum hæc profunde intueor, conturbat me vita mea; et quæ mihi naturaliter appetibilis est, molesta efficitur. Ex multis quippe rationibus atque circumstantiis, peccati et offensæ pensatur metiturque enormitas: quo enim qui præcipit præstantior sanctiorque exstiterit, quo etiam bona plura contulerit, quo denique qui offendit subjectior esse jure debet, eo (ni fallor) peccatum seu offensa amplioris perhibenda est excessus. Tu autem, o summe legifer, supersublimis præceptor, immensæ dignitatis es et infinitæ sanctitatis.23 Sed et omne datum optimum, et omne donum perfectum, et universaliter desiderabile omne, ex fontalibus ipsarum tuarum æternalium divitiarum thesauris emanavit. Rursusque nil prorsus justius, nil (ut opinor) naturalius, quam Creatori subesse parereque creaturam. Peccatum ergo omne quo te offendo, sancte Domine, gravissimum nimis ex omni parte consistit: quo te tam præstantissimum Deum deserui, coram tam sancto Domino inique gessi, tam benignum Conditorem inhonoravi, a tam vero immensoque bono aversus sum, præceptori tam excelso non parui, tam largo quoque supereffluentique datori ingratus exstiti, et Salvatorem tam amorosum contempsi.

O infelix homo, o anima miseranda, o vilis contemptibilisque creatura, o irrationabilibus formis mille millies deterior effecta! Reddidisti malum pro bono. Creavit te bonitas ejus, et ad sui imaginem similitudinemque te plasmavit;45 tu vero non dilexisti eum: imperium ejus vilipendisti, maluistique irrationabilissimæ tuæ sensualitati ac perverso appetitui quam illius supersanctæ assentire voluntati; plus mundo quam illi placere conata es; prælegisti Omnipotentem offendere, Creatoremque tuum inhonorare, quam proprias immundissimasque tuas voluptates abscindere. O infelix prævaricationis conditio, qua Creator offenditur, dæmoni peccatoque servitur, et æterna pœna meretur! Tanta tibi Dominus tuus bona elargitus est, tot dilectionis suæ reseravit indicia, et demum tam multiformiter semetipsum præstitit atque impendit; et toties recessisti et elongata es ab illo, toties immemor totiesque ingrata exstitisti. Æquasti te dæmonibus, quæ angelis conformanda fueras, et sacræ Trinitatis imago creata es. Ideo contenebrati sunt oculi tui; ideo cecidit corona capitis tui; ideo abominabilis et egena facta es.6

Footnotes

  1. Thren. v, 21. ↩

  2. Jacob. I, 17. ↩

  3. Is. xxxiii, 32. ↩

  4. Jer. xiv. 20; ↩

  5. Gen. I, 26, 27. ↩

  6. Thren. v, 17, 16. ↩

Chapter 28 of 34