Skip to the text

Articulus 29

Quam sit sancto Deo vir justus amabilis, et quam odibilis illi prævaricator consistat.

QUICUMQUE glorificaverit me, glorificabo eum; neque habitabit juxta me malignus, neque permanebunt injusti ante oculos meos.1 Amor omnis (ut opinor) ex similitudine proficiscitur; porro ex dissimilitudine progreditur rancor. Similitudo enim copulat; disgregat autem dissimilitudo, distantiamque inducit. Elucescit itaque, eo supersplendenti supersanctæque illi æternæ menti mentem creatam amabiliorem effici, quo fuerit vehementiorem cum ea similitudinem sortita. Denique, quo dissimilior constituitur, eo utique odibilior exsistit. Justus autem divinæ se legi conformat, summæ rationi credit, et omnipotentis Dei voluntati paret. Impius vero legi peccati substernitur, et a divinæ mentis censura ordineque recedit. At vero qui adhæret Deo, unus spiritus est cum illo; et qui meretrici conjungitur, unum quoque cum ea corpus efficitur.2 Ideoque Unigenitus Dei discipulos affari orsus : Ego (inquit) in Patre, et vos in me, et ego in vobis.

Adhuc autem, per operationem vehementissime alteri alter assimilatur. Videtur enim natura omnis transformari in id cujus operationes sectatur atque exercet : unde et jumentis insipiens comparatur. Qui igitur deiformiter vivit, Deo utique simillimus censendus est.3 Dei vero operatio non nisi contemplatio dilectioque consistunt : nempe æternæ increatæque veritatis agnitio, et incircumscriptæ itemque superpuræ bonitatis amor, Divinitatis (ni fallor) vita est. Hanc autem imitatur pro viribus contemplativus homo.4

Quid nempe contemplari, nisi divino illi superexaltato enti sincera amorosaque mente vacare atque intentum consistere ? Relictis equidem et ab animo prorsus semotis, nedum sensibilibus, sed omnibus quoque creatis subsistentiis, primo, vero summoque bono contemplator pro viribus pure atque stabiliter insistere molitur. Ideoque veraciter deiformis deificatusque et tanquam quidam deus censendus est. Et ob id Aristoteles, Socratem Platonemque secutus, contemplativum virum amantissimum Deo perhibuit.

Sed quid, o supersublimis omnisque felicitatis fontana origo, sancte Deus, creaturæ a te dignius præstari quibat, quam ut tibi nedum serva sed et amica quoque exsisteret ? Quid homini dari valebat præstantius, quam ut Dei Creatorisque sui heres et filius et item amicus constitueretur ?

Porro, uti nil amabilius nilque hoc dono appetibilius exstat, sic penitus (ut opinor) nil eatenus horribile odibileque consistit ut tuum inimicum fore.5 Verumtamen odisti omnes qui operantur iniquitatem. Et maledicti qui declinant a mandatis tuis. Denique, si quis diligit mundum, non est caritas Dei in illo.678 Etenim si quis voluerit mundi hujus amicus effici, Dei mox inimicus statuetur. Ne, o superpræstantissime supersimplexque Creator, tui (precor) inimicus fiam, ne tua hereditate filialique adoptione destituar; non tibi displiceam, nec te inhonorem, o superdesiderande ac superalme Plasmator. Tibi vero et nunc et in diem æternitatis, sit omnis honor et gloria. Amen.9

Footnotes

  1. Ps. v, 6. ↩

  2. 1 Cor. vi, 17, 16. ↩

  3. Ps. xlviii, 13, 21. ↩

  4. Ps. lxxxviii, 8. ↩

  5. Ps. v, 7. ↩

  6. Jacob. IV, 4. ↩

  7. I Joann. II, 15. ↩

  8. Ps. cxviii, 21. ↩

  9. III Petr. II, 18. ↩

Chapter 30 of 34