Articulus 14
DENIQUE, ne legis tuæ ardua atque difficilia mentem avertant, fidei spem conjunxisti, legifer sapientissime. Spes enim præmii minuit vim flagelli. Quomodo equidem immortalis vitæ et beatitudinis futuræ fides, præsentia relinquere et divinæ legi parere faceret, si spes nulla illam adipiscendi consisteret? Amplius autem, quis sine spe longanimis et item usque in finem perseverans manebit? Et quidem sine caritate fidem (non spem formatam) fore palam est. Dæmones namque credunt, verumtamen non sperant, sed contremiscunt. Qui autem in caritate non est, non utique sperat spe formata, quemadmodum in Enchiridio Augustinus edisserit de spe formata, quæ definitur, certa exspectatio futurorum bonorum, ex gratia Dei et meritis proveniens.
Chapter 15 of 34