Skip to the text

Articulus 2

Quemadmodum Christi humanitas ad Deitatis contemplationem atque amorem via sit.

IN hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit in mundum.1 Divinæ igitur dilectionis evidens argumentum est missio Unigeniti. Denique missio Filii, incarnatio ejus est. In assumpta itaque humanitate Filii paterna dilectio elucescit. Nunc ergo, si quod est in te sapientiæ lumen, si qua gratitudo, si nobilitas aliqua, intuere et considera, o anima, quænam sint in humanitate Christi, divini amoris signa, paternæ caritatis indicia, et æternæ clementiæ argumenta.

Verus (ni fallor) amator censendus est, is qui alteri propter semetipsum propriamque bonitatem providet, succurrit, et proprias divitias communicat atque impendit. Porro, quo id liberalius magnificentiusque effecerit, eo ardentior est appellandus amator. Intende ergo, o deiformis anima, si et qualiter hæc in Unigenito Dei splendeant, tibique ab ipso exhibita sint.

Multis quippe hæc amoris insignia exhibendi exsistentibus modis, nullus utique tam idoneus tamque præclarus esse poterit, quam ut se ipsum quoque pro alterius quispiam salute et bono impendat. Quid nempe semetipso carius ampliusque impertiri quibit? Ideoque Unigenitus Dei : Majorem (inquit) caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis.2 Eras, o anima, olim exsul et egena, criminis consors, et æternæ mortis obnoxia. Clausa erat patriæ janua ; non exstitit qui eam reserare foret idoneus ; descenderunt ad inferos universi. Ad æternæ beatitudinis adeptionem condita fueras, sed æquissima summæ rationis censura hac te destituit ; hanc tibi abstulit originalis culpa. Videns hoc Unigenitus, figmenti sui miseria tactus intrinsecus, graviter quoque tantum paternæ majestatis honorem auferri ferens, a regalibus sedibus descendit;3 et humanæ naturæ languoribus mederi festinans, formam servi accepit, qua nobis connaturalius aptiusque applicari, et item salutis remedia justius posset impertiri.4

Etenim liberanda natura erat assumenda, quatenus quod offendit, satisfaceret. Homo autem offendit : hincque hominem Deus assumpsit. Sed quum ob indefectibilem infinitamque sui incommutabilitatem, immensitatis cujusdam rationem ipsa contineat specifica natura ; ipsum quoque hominis peccatum, si ad divinæ sanctitatis immensam majestatem comparetur, infinitam quamdam injuriæ offensæque exhibitionem comprehendat : quomodo utique ad totius naturæ reæ liberationem pura satisfaceret creatura? In eamdem ergo personam, Creatorem atque creaturam coire necesse exstitit, si rea creatura redimi debebat : quatenus creaturæ declivitas superiori Deitati pro viribus satisfaceret, ipsa vero Creatoris sublimitas satisfactioni idoneitatem efficaciamque præberet. Enimvero, quum non aliter nobis supersplendens divinus radius, quam variis sensibilium formarum obtectus velaminibus, lucere queat : quam omnino naturam liberando homini tam congeneam tamque connaturalem et aptam assumere valuit Unigenitus Patris, quam humanitatem ipsam ?

Footnotes

  1. 1 Joann. IV, 9. ↩

  2. Joann. XV, 13. ↩

  3. Sap. XVII, 15. ↩

  4. Philipp. II, 7. ↩

Chapter 3 of 34