Articulus 21
De congruentia modi passionis Christi.
QUAM magnificata sunt opera tua, Domine! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ. Omnia quippe in sapientia fecisti. Verumtamen vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc. Si igitur, o sapientissime Deus, o provide Creator, o infallibilis Domine, nihil omnino ortum est in universo, cujus non apud te legitima ratio prævisa est;1 si omnia in numero, pondere et mensura constituisti; si cœlum terramque sapientialiter suaviterque gubernas; si insuper de ipso quoque malo bonum provenire facis, atque per hoc ea quæ bona sunt, vehementius splendidiusque venustas : numquid eorum quæ in te ipso assumpsisti, fecisti et item sustinuisti, quidpiam sine idonea efficacique ratione peregisti? Nefas est id, opinor, suspicari. Sed quis novit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? Verumtamen, quoniam signatum est super me lumen vultus2 tui, Domine, atque de ipsa tua lege utcumque docuisti me, quod illustrans dederis, non utique abscondam.
Es equidem, o hominibus amande, amplectende semperque contemplande Dei Unigenite, incarnatus, ut nos bestiis comparatos deificares, ac angelis coæquares. Post hæc in terris visus es, et cum hominibus conversatus, ut supermundani nos tui contubernii incolas in æternum efficeres.3 Porro, ut universalem perpetuamque mortem destrueres, temporalem sortitus es interitum. Sed quod tam multiplex tormentorum genus subisti, hinc
(ni fallor) contigit, quatenus omne illud diversumque infernalium a nobis agmen suppliciorum tolleres. Ibunt quippe ab aquis nivium ad calorem nimium.4 Ignis quoque, sulfur et spiritus procellarum, pars calicis eorum.5 Est enim illic terra tenebrosa et operta mortis caligine, terra miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.6
Denique, Jesu Christe, pavore et formidine contabuisti, ne nos judicii æterni timor opprimeret, ne inferorum horror deglutiret. Ligatus quoque es, ut nos vinculis facinorum vincturaque dæmonum absolveres, ut vinctos educeres, ut in compedibus manicisque ferreis alligandos liberares, ut ligatis manibus et pedibus in exteriores projiciendos tenebras redimeres.789 Proinde vinctus duci voluisti, quatenus a gehennali nos itinere abstraheres. Illudi, cædi et conspui dignatus es, ut a dæmoniorum nos improperio subsannationeque eriperes; velari autem in oculis carnis, ut mentis nostræ revelares oculos. Blasphemiam quoque ferre placuit, quatenus ab æterna illa barathri erepti blasphemia, veri summæ Deitatis confessores veneratoresque efficeremur.
Insuper, præsidi tam inhoneste præsentari tulisti, ut tuo nos tribunali offeramur placentes itemque honesti; et ne nos judicialiter damnaremur, morti, instar iniqui, o Sancte Sanctorum, adjudicari non abnuisti. Atque ut nos qui prorsus stolidi exstitimus, insipientibus utique jumentis comparati, veri tuæ constitueremur consortes sapientiæ, irrisus es;10 et alba veste indutus es, ut honoris et gloriæ nos operiamur indumento. Porro toto corpore flagellari lacerarique tolerasti, quatenus caro nostra, quæ totaliter infecta erat, a dignis redimeretur verberibus.
Illusorie quoque te regem statuunt, et spinis sacrum caput coronant atque transfigunt, quatenus æterni nos Regis filii constituti, æternaliter regnemus, diademaque regni de manu Dei sortiamur.11 Sed et sic populo præsentari sustinuisti, ne utique nos æterno Judici cum confusione atque rubore præsentaremur.1213141516
Demum, bajulans tibi crucem existi, quatenus onus peccatorum super nos graviter gravatum, ne nos in tartarea loca projiceret, combustionisque materiam præberet, a nostris humeris tolleres tuisque ferres, ac tecum crucifigeres.17 Ligno proinde affigeris, manibus pedibusque transfixis, ut qui in ligno vincebat, in ligno quoque vinceretur; itemque ut culpam quam Protoplastus pedibus properando manusque ad prohibitum cibum expandendo ipse meruit, tu, sancte innocensque Agne Dei, lueres atque deleres.18 Amplius autem, factus es pro nobis patibulum subiens maledictus, quatenus maledictis benediceres.19 Cum facinorosis quoque computatus es, ut sors nostra in cœlis portioque in terra viventium consistat.2021
Dederunt præterea in escam tuam fel, et in siti tua potarunt te aceto:22 quod hinc tolerasti, ut cœlestis tuæ mensæ nos participes constitueres, atque a tartareo felle absinthioque liberares; per dignissimam quoque tuam passionem, et ejus præstantissimam sanctitatem, universum mundum vivificares, sanguineque tuo lavares atque mundares.
Footnotes
-
Sap. xi, 21. ↩
-
Ps. iv, 7. ↩
-
Baruch III, ↩
-
Job xxiv, 19. ↩
-
Ps. x, 7. ↩
-
Job x, 21, 22. ↩
-
Matth. xxii, 13. ↩
-
Ps. cxlix, 8. ↩
-
Is. xlii, 7. ↩
-
Ps. xlviii, 13, 21. ↩
-
Sap. v, 17. ↩
-
Rom. xi, 35. ↩
-
Ps. xci, 7. ↩
-
Ps. cxi, 24. ↩
-
Ps. xci, 6. ↩
-
1 Cor. i, 23. ↩
-
Ps. xxxvii, 5. ↩
-
Gen. III, 6. ↩
-
Galat. II, 13. ↩
-
Ps. CXLII, 6. ↩
-
Is. LIII, 12. ↩
-
Ps. LXVIII, 22. ↩
Chapter 22 of 34