Articulus 8
De investigabili divinæ mentis consilio, ac incomprehensibili censuræ ejus altitudine.
O ALTITUDO divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei!1 quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus! Jam nunc, o angele magni consilii, o paternæ mentis splendor, Verbum atque consilium, o lux animæ meæ, Jesu, Dei Unigenite, qui omnem supercœlestem mentem sincero intelligibilique lumine imples, mentem meam et vim ejus omnem tu irradia, affice et inhabita; tu muni, doce et guberna, sicque ob ipsam tui amabilem ac venerandam incarnationem, spiritum meum deifica, tibique conforma, ut quantum fas est atque possibile, cognoscam sensum Domini et ineffabilem illam superalmæ superbenedictæque Trinitatis censuram; æternæ sapientiæ decretum, et summæ rationis dictamen super humanæ salutis reparatione sapiam, et item sincere stabiliterque contempler.
Enimvero, nedum omnes homines, sed et angelos quoque universos ab æterno salvos effici voluisti. Verumtamen quos Joann. xiii, 18. elegeras, agnoscebas: casuros præscisti, et hos quidem irrecuperabiliter, illos vero recuperabiliter novisti lapsuros. Porro, quemadmodum hæc cuncta in ipso æternitatis supersimplici nunc invariabilique momento, æternaliter prævidisti; sic in eodem nunc atque momento, cadenti homini mederi, redemptionisque maneriem statuisti, labentem censens deserendum angelum.
Denique, electorum ac reproborum omnium, angelorum et hominum, non jam dumtaxat beatitudines et pœnas, sed ipsorum quoque præmiorum ac cruciatuum distinctiones, gradus ac ordines ordinasti ac præscisti. Sed quis cognosceret sensum Sap. ix, 17. Domine, si non per Unigenitum tuum hæc nobis essent reserata? Eos equidem quos, o superpræstantissime et æterne Pater, salvare decrevisti, redemptionis, ne ingrati incredulique forent, latere modum noluisti. Igitur unigenitus tuus Filius qui est in corde tuo, sui dilecti Genitoris decretum ipse revelavit per Prophetas atque Apostolos. Etenim Verbum caro factum est, secundum Apostolum. Sed et Christus Dominus captus est in iniquitatibus nostris, juxta Prophetæ vaticinium. Redemptionis igitur humanæ exordium, est Verbi incarnatio; passio vero ipsius, salutis consummatio est. Hinc igitur palam (ni fallor) elucescit, quoniam quemadmodum ab æterno statuisti hominem producere, sic utique pro casuro ab æterno incarnari decrevisti.
O Patris Unigenite! O sapientiale et benignissimum, et humana sed et angelica quoque ratione impenetrabile æternæ adorandæque Trinitatis decretum!2 O abyssus judiciorum Dei, qui sic homini, relicto angelo, auxiliari voluit!3456 O infinita Dei bonitas et caritas immensa! Etenim propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos, Deus suum Filium misit in mundum, non utique nisi ut salvetur mundus per ipsum.78 Elegit nos namque in ipso, dum mundi hujus nondum esset instituta molitio.910
Footnotes
Chapter 9 of 34