Skip to the text

Articulus 30

De immensitate divinæ clementiæ.

SUAVIS Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus.1 Tua quippe, o superstabilis superessentialisque Deus, natura, bonitas est. Proprietas vero tua, miseratio exsistit : proprium enim tibi est, ut fatemur, misereri semper et parcere.2 Verumtamen justus es, Domine, et rectum judicium tuum. Sed miseris ex propriis, ulcisceris vero ex nostris sceleribus. Tibi namque proprium est et naturale ut te communices, non ut subtrahas. Optimus enim es : porro ab optimo longe omnis invidia parcitasque absistunt.

Videre autem nequeo quemadmodum tam multipliciter, tam graviter tamque mortaliter delinquenti, sic longanimiter parcere, sic clementer ignoscere, sic etiam (quod incomprehensibilis pietatis opus est) supereffluenter dona tua sacra posses impertiri, ut ubi abundavit peccatum, abundet et gratia, si non utique infinitæ prorsusque incircumscriptæ esses misericordiæ.3 Tuos nempe benigne prævenis, custodis atque gubernas;4 omnia eis in bonum cooperari præstas. Annon immensæ clementiæ longanimitatisque es, o superfelix Dominator, qui tot cernis omni hora in tui prospectu scelera perpetrari, nec mox ulcisceris, neque creaturam prævaricantem in nihilum redigis ? Quot quotidie in tui fiunt vultus præsentia blasphemiæ et stupra, homicidia et adulteria, rapinæ et furta, et his similia ac graviora, imo utique et quæ nominari fas non est ?

Tangis homicidam et adulterum, fitque eximius vatum;56 persecutorem atque blasphemum erudis, et vas repente electionis constituitur. Et quis miserationes tuas, o sancte benigneque Conditor, eloqui erit idoneus ?7 Etenim quacumque hora ingemiscit transgressus, jam ad miserationem pronior es quam ad stuppæ inflammationem ignis. Omnium nempe iniquitatum illius confestim oblivisceris. In iniquitatibus alter conceptus est, enutritus, atque usque senium immersus; et tamen sero pœnitenti ignoscis. Sed numquid nisi te clementer præveniente et item inspirante, veraciter quispiam pœnitere convertique poterit ?

Footnotes

  1. Ps. cxliiv, 9. ↩

  2. Ps. cxviii, 137. ↩

  3. Rom. v, 20. ↩

  4. Rom. VII, 29. ↩

  5. II Reg. XI, 4, 15; XXIV, 1, 2. ↩

  6. Act. II, 5, 15. ↩

  7. Ezech. XVIII, 21, 22. ↩

Chapter 31 of 34