Articulus 31
De horrenda æterni Judicis æquitate.
HORRENDUM est incidere in manus Dei viventis.1 Ne te, o præclara vivensque Dei imago, deiformis anima, præinducta divinæ naturæ clementia, custodiæ et timoris sanctæque sollicitudinis expertem efficiat, ne te in Dei famulatu negligentem segnemque constituat, divinæ quoque majestatis justitiam paulisper, ut illo donante vales, intuere. Id quippe (ni fallor) in primis tibi elucescit, quod non minus æquitas summi Dei quam ipsius clementia, interminabilis omninoque infinita exsistit : nil namque in supersimplici Deitate est, quod non illi idem atque immensum censendum est. Denique, justitia præclarissima est virtus. Quomodo igitur in supernobili illo principum Principe fatenda non erit?2 Justus utique Dominus, et in æternum omnia judicia justitiæ ejus.
Sed profundius adspice, et ex operibus Omnipotentis, ipsius qualis quantaque sit justitia rimari satage. En magnus ille olim supercœlestis aulæ princeps Lucifer, qui mane oriebatur, de quo sacer ille fari orsus Ezechiel, Tu Cherub (inquit), signaculum similitudinis, in deliciis paradisi Dei fuisti, omnis lapis pretiosus operimentum tuum :3 hic tantus, dum mentis tactus arrogantia, corde concepisset et diceret, In cœlum conscendam, supra astra cœli exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, et assimilabor Altissimo;4 confestim instar fulminis cum suis prolabitur, atque mox dum in eo suisque iniquitas inventa est, æterna irrecuperabilique damnatione plectitur. Annon metuendus est Rex iste, qui tam pulcherrimum phalangæ suæ ducem, tamque illustres supermundani sui palatii milites, ob momentaneam hanc culpam perpetuo et sine spe omni in æternum ejicit, condemnat et cruciat?
Denique, peccat Protoplastus, et omnis ipsius posteritas culpæ obnoxia fit, et beatitudine itemque originali justitia destituitur.56 Transgreditur persona, et ipsa mox natura inficitur. Usque in præsens quoque, qui Baptismi migrat expers, cœli nequit beatitudinem sortiri. Quid hac justitia strictius? quid tam arduum? quid sic horrendum?
Proinde, quis agnovit an amore dignus sit an odio?78 Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? Ecce gentes quasi stilla situlæ, et quasi nihilum et inane ei reputatæ sunt.9 Porro quis eatenus erit insensatus et amens, ut sciscitari audeat cur hunc et non illum trahat; cur hunc eligat, illum præsciat; cur Jacob nondum natum dilexit, Esau vero necdum genitum reprobavit? Hic angelicam vitam orditur, et infeliciter finit;10 alter in primordiis sceleratissime inchoat, et ardentissime feliciterque consummat. Verumtamen Deus fidelis et absque ulla iniquitate, justus et rectus;11 et ipsius judicia abyssus multa : nempe ob temporalem utique prævaricationem, sempiternus cruciatus et horror reprobos possidet atque deglutit.12
Footnotes
Chapter 32 of 34