Articulus 32
De honore quem Deo altissimo exhibere debet intellectualis creatura.
VIVIT Dominus, in cujus conspectu sto hodie.1 Magnum est nomen tuum in fortitudine.2 Quis non timebit te, o Rex gentium?3 Tu nempe, Deus, qui glorificaris in concilio Sanctorum, magnus utique et terribilis super omnes qui in circuitu tuo sunt. Quis vero servus in regis sui præsentia consistens, regio audebit mandato protervire? Quis eo jubente, etiam si consideret, parere despiciet? Et tu, universorum Conditor, rex es immensæ majestatis, cujus oculi super omnes vias filiorum hominum semper incessanterque aperti sunt atque intenti.4 Denique, tu renes scrutaris et corda;5 neque invisibilis tibi est omnis creatura.6 Igitur qui peccat, te spectante, parere tibi despicit, illucque se convertit quo eum converti prohibes: peccare quippe non aliud (opinor) est, quam mentis a te vero stabilique bono aversio. Vehementer igitur te, qui transgreditur, inhonorat: præsertim autem, si te cuncta cernere noscat. Magna prorsus recte justeque vivendi necessitas nobis id exsistit, quod in cuncta cernentis Judicis prospectu universa agimus semperque subsistimus. Ideoque, o anima, si omnia ab alto spectantem Deum vere honorare æstuas, divinum illum pro viribus Eliam assequere, dicque cum illo: Vivit Dominus, in cujus conspectu sto hodie.7 Pudeat eo cernente agere quod coram hominibus non faceres.
Adhuc autem, quum eatenus unumquodque amabile sit itemque honorabile, quantum de bonitate sortitum fuerit; constat (fateor) hunc singularissimo colendum honore principem, qui omnis bonitatis fons est, et universæ nobilitatis fontana ratio, qui etiam solus vere perfecteque bonus exsistit.
Denique, nil amabile, nullius appetenda scientia, nil prorsus optandum, nisi in ordine ad illum. Est enim idem ordo eademque habitudo rerum et scientiarum, bonorum quoque et amabilium. Unde utique rerum naturalium et creatarum scientia appetenda exquirendaque est, sed in ordine ad divinam theoriam; et qui id reprobat, sensibilium etiam usum redarguere potest: qui tamen utique nedum licitus est, sed et necessarius, prout per eum ad spiritualia juvamur.
Porro, quum Deus tuus, o anima, cujus te semper vultus conspicit atque considerat, immensæ sanctitatis sit, infinitæque bonitatis et majestatis incircumscriptæ; cujus nobilitas præstantissima est; qui iniquitatem tam inexcogitabiliter odit; qui tot quoque bona, ut dinumerari comprehendique nequeant, elargitus est; cui millia millium sanctorum angelorum tam paratis mentibus parent atque ministrant, et item decies centena millia supercœlestium animorum, omnis quoque militia supermundanorum civium tam reverenter adsistunt, sic alacriter jubilant, tamque indesinenter intenta sunt:8 hinc eis semper quibus vales viribus enitere, ut ob reverentiam dilectionemque ejus præsentiæ mens coram eo digne honesteque occupata sit, et ut cor in eum conversum sit ac stabile, et ejus sanctitatem semper et ubique honores. Maledictus nempe qui opus Dei negligenter efficit.9 Alacriter igitur ardenterque et cum omni mentis custodia ipsi famulari atque adsistere par est. Denique ad eum semper reducenda ac coram ipso discutienda est mens vagabunda.
Footnotes
Chapter 33 of 34