Articulus 33
De glorificatione corporum.
SALVATOREM exspectamus Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostræ configuratum corpori claritatis suæ.1 Dum humanorum corporum vilitates miseriasque quas ex natura adepta sunt contemplor, dotes quoque insuper et gloriam quas demum ex gratia sortitura sunt revolvo; in admiratione beneficiorum tuorum et in supereffluentis tuæ munificentiæ consideratione tabesco, omninoque deficio, o superexcelse Creator, superbone et adorande Domine. Jam quippe passibilia sunt et gravia, grossa et obscura; sed electis denuo animabus unita, immortalia erunt et agilia, clara quoque atque subtilia. Non sic in virtute sol splendet, quemadmodum tunc Beatorum splendebunt resumpta corpora. Denique, uti animæ saturabitur appetitus, sic corpus agile erit, ut animæ repente pareat, et subtile, quo cuncta penetret, et celerrime quo placuerit feratur.
Verumtamen, ut omnia electis in gloriam beatitudinemque proveniant, atque in sensibilibus a felicibus hominibus visibiliter experimentaliterque quodammodo agnoscaris, o summe et potens Conditor, sol quoque, luna et sidera, orbes etiam et elementa ampliori a te splendore puritateque vehementiori venustabuntur.
It. xxx, 26. Erit quippe lux lunæ ut lux solis, et lux solis septempliciter.2 Elementa insuper splendida atque decora, et totius fæcis maculæque expertia erunt. Splendebit (fatemur) ut aurum terra, aqua ut crystallus, ut cœlum aer, atque ut cœli astra ignis.
Apoc. x, 6. Porro tempus amplius non erit, sed nec Sap. w, 7. cœlorum motus.3 Sed fulgebunt justi, et tanquam scintillæ in arundineto discurrent: corpore enim et animo perfectam plenamque beatitudinem sortiti, incessabili securitate suavissimaque pace et superjucundissima Deitatis contemplatione saturabuntur atque fruentur. Indissolubilis illic concordia et ardentissimus amor, supersplendens societas ordinatissimaque multitudo, lux indeficiens et æternus dies, avida saturitas semperque satur appetitus: et ut ad plenum dicam, omnium ibi aderit desiderabilium affluentia, et cum divina voluntate incomprehensibilis conformitas perennisque consensus.
B Cujus nos beatitudinis consortes, o Dei Unigenite, precamur ut efficias, qui cum Patre et Sancto Spiritu, una es Deitas, una natura, unus intellectus unaque voluntas, unus omnium fons gratiarum, et omnis creaturæ principium indivisum: cui cum æterno omnipotentique Patre, almo quoque ac adorando Paracleto, infinita exsistit felicitas, gaudium immensum, pulchritudo incircumscripta, et honor indeficiens. Amen.
FINIS TRACTATULI DE MUNIFICENTIA ET BENEFICIIS DEI.
Footnotes
Chapter 34 of 34