Skip to the text

Initium

EXIMIO SACRARUM LITTERARUM ET TOTIUS PHILOSOPHIÆ PROFESSORI, M. ARNOLDO LUDE TUNGRENSI, INSIGNIS ECCLESIÆ COLLEGIATÆ AD GRADUS DIVÆ MARIÆ, VIRGINIS COLONIENSIS CANONICO, VIRO OMNIUM VIRTUTUM PRÆCLARISSIMO, F. THEODORICUS LOER A STRATIS, DOMUS CARTUSIANORUM IN COLONIA MONACHUS ET VICARIUS, S. P. D.

UNIVERSA D. Dionysii a Rickel Hasbaniensis (nostræ professionis monachi, in omni scripturarum genere haud minus eruditi quam devotissimi) opera ex majorum meorum jussu et imperio in lucem revocaturus, ne quid temere agerem, tibi omnium theologorum et philosophorum nostri ævi facile principi, simul atque aliis doctissimis hujus Academiæ Agrippinensis theologiæ professoribus, ad amussim discutienda, prius (ut par erat) committere volui : quatenus vestro judicio vel in publicum prodirent, vel certe domi delitescerent. In qua re profecto in primis gratias immortales habemus vobis omnibus insumpti laboris, et tibi præsertim, vir humanissime, quod tu non modo operam impenderis hujusmodi examini, quin etiam haud mediocre suffragium illis excudendis præstiteris. Congratulamur interim quoque et Ordini nostro, qui et illud cum aliis multis fulgentissimum lumen, huic nostro sæculo jamjam irradiaturum, olim produxerit : maxime quia vobis gravissimis in re litteraria censoribus (quod lætabundi omnes accepimus) testantibus, hujus auctoris volumina nedum absque periculo evulgari poterunt, sed et haud parum conductura sunt Ecclesiæ catholicæ, modo pios nanciscantur lectores : nempe quæ, rudi licet Minerva, seu (ut aiunt) levi cothurno, hoc est communi ac facili scholasticorum stilo, veluti sub palea, sanctæ eruditionis nobilissima contineant grana, unde panis vitæ et intellectus pro devotis quibusque confici queat : ut nec ulli deinceps multum sit de integritate ejus doctrinæ sollicitandum, ubi tamen exprimendi codices ad archetypum sinceriter collati fuerint. Quare illis emendandis, quo elimatiora sub prælum mittantur, et nostram adhibemus diligentiam, et vestræ Facultatis Theologum approbatum, nostro judicio ad hanc rem satis appositum, nobis cooperatorem conciliavimus Joannem Romberch Kirspensem. Qui pro suo in Ordinem nostrum pio affectu, hactenus nobis fideliter porrexit manum adjutricem, nulli parcens studio aut labori, quatenus a scriptorum erroribus hæc opera liberentur : quæ insuper undequaque suis flosculis exornare molitur, ut in Commentariis psalmorum, in Elementatione philosophica, in Elementatione theologica, et in libello de Natura Dei, atque aliis, facile conspicies. Quod si impressores, ejus laboribus (quibus ipsum in reliquis recognoscendis speramus non defuturum nobis) atque nostris pari diligentia responderint, nihil dubito omnibus vere christianis hujusmodi librorum editionem haud minus gratam fore quam profectura sit.

Inter quos, ex multis jam a prælo absolutis, tractatulum de Natura æterni et veri Dei, tibi quum meo, tum maxime Reverendi Patris D. Petri Blomevennæ Leydensis, dignissimi domus nostræ Prioris, nomine nuncupamus : vel eo potissimum, quod communis omnium nostrum fautor et amicus habeare, et viri illius præcipue, quem frequenter dimidium animi tui, ob virtutum præstantiam, quibus et tu maxime polles, protesteris; et de rebus theologicis, singulariter de natura æterni et veri Dei ipsiusque amore et laudibus, non raro dulcissima colloquia cum viro commiscere soleas. Ad hæc, tum remur nostrum Dionysium ab æmulis satis defensum iri, si tantum mereatur patronum. Accipe itaque hoc munusculum, etsi perexiguum, in perpetuum tamen mutui amoris et nostræ in te observantiæ pignus, ne intercapedo loci vel temporis, pium in nos tuum affectum obliteret, ubi oportuerit te a nobis ablongari ad jussum et decretum Reverendissimi in Christo Patris illustrissimique Principis ac Domini, D. Erardi de Marka, sanctæ Romanæ Ecclesiæ tituli S. Chrysogoni presbyteri Cardinalis, Archiepiscopi Valentiæ et Episcopi Leodiensis, etc. Qui quo sedulius modestissima tua juxta et doctissima perfruatur præsentia, te istuc ab hac inclyta studiorum Academia tum facilius advocandum putavit, si tibi in ecclesia sua cathedrali Leodiensi novam faceret provisionem. Congratulamur quidem honori tuo, simul atque amicis qui tui ibidem præstolantur præsentiam: inter quos cognatus meus Theodoricus Hezius, doctissimus theologus, te ut patrem filius, ut præceptorem discipulus, ut Canonicus confratrem Canonicum, anxiosissime (quod litteris ejus didicimus) exspectat. Atqui interim hinc mœrore consumimur et torquemur mirum in modum, si tam splendidum lumen, inter ceteros veluti Hesperus inter sidera cœli coruscans, hic præbenda resignata, a nostra Academia penitus auferri debeat: quamvis non possimus non probare tanti Principis quam miramur prudentiam, qua passim plurimos nobili illi Collegio S. Lamberti, in quorum albo tu es, viros doctissimos adscribendos vigilantissima cura procurat, ac grande quidpiam viris illis quibus Ecclesiam suam exornat, effecturus sit in posterum. Quamobrem et suæ Gratiæ hunc nostrum Dionysium ex sua ditione olim natum, nunc vero post tot sæcula renascentem, per te commendatum iri cupimus, quo liberior, tanti Principis favore stipatus, in publicum prodeat. Qui et procul dubio, tam doctrinarum ubertate quam voluminum copia, maximo sit ornamento, nedum Ordini nostro, sed et omnibus, et toti Ecclesiæ, præcipue tamen et genti suæ et patriæ, futurus. In cujus libris nihil fucatum, nihil tumidum, nihil habetur a bonis moribus alienum, sed eruditio tam lucida quam abundans: adeo ut nihil lectori desiderandum restet, nisi fortassis elegantia verborum stilusque venustior. In quo tamen excusari potest, quippe qui suo scripsit sæculo, suæ ætatis hominibus, atque eo tempore quo lingua latina, præsertim politior, neque in usu neque in pretio doctis fuerit. Habet nihilo minus (quod sæpe solet dicere R. T.) Dionysius tantum eloquentiæ, quantum a theologo requirere par est; tonatque solidis Scripturarum fundamentis oracula Veritatis æternæ. Bene vale, amice et Pater in Christo colendissime.

Chapter 1 of 64