Skip to the text

Articulus 7

Qualiter ex consideratione motuum atque mobilium perducamur ad unius immobilis entis et primi motoris, qui Deus est, contemplationem.

DENIQUE motus est via atque tendentia ad aliquam formam: quemadmodum instructio est via ad doctrinam. Forma vero est rei perfectio: ut anima corporis. Quod ergo movetur, ad perfectionem tendit, et nondum perfectum est: unde, secundum Philosophum, motus est actus entis in potentia. Quod autem movet, est in actu. Nil vero est simul in actu et in potentia secundum idem: nil ergo potest esse movens et motum secundum idem. Aliqua tamen movent se ipsa, quemadmodum animata; sed non secundum idem: quia per animam se movent (anima enim est principium vitæ et motus formale atque intrinsecum); per corpus vero moventur, quia materiæ est moveri et pati. Verum tamen in his motor seu anima movetur per accidens: nam motis nobis, moventur omnia quæ in nobis sunt. Oportet igitur tandem venire ad unum primum motorem separatum ac prorsus immobilem: nam motor conjunctus, qui movetur per accidens, non habet a se ipso virtutem movendi, sicut nec essendi. Ut enim probat Philosophus, extra actum et potentiam, seu formam et materiam, oportet esse causam efficientem ac unientem unum cum alio. Potentia quippe seu materia nec unit nec movet se ipsam ad formam, quum omnis motus a forma causetur; forma quoque non unit se ipsam materiæ, nec actus potentiæ: non enim præcedit eam, sed in eodem simul incipiunt, quamvis non semper simul desinant. Quum itaque conspiciamus in mundo sensibili multa esse mobilia diversosque motores, atque convenientem ordinem observari in eis (elementa namque inferiora a superioribus elementis moventur et alterantur, et infima sphæra movet altius elementum, scilicet ignem, sphæræ quoque seu orbes inferiores a superioribus circumferuntur); ante omnia igitur ista mobilia est unum omnino immobile movens, omnibus virtutem efficaciamque movendi originaliter ac immobiliter influens : non enim itur in infinitum. Hoc autem est Deus benedictus et sanctus.

At vero nullum mobile est sibi ipsi finis, sed præsupponit aliquid ante se, prius ac dignius ipso, quod sit finis ipsius. Motus enim ordinatur ad finis adeptionem seu copulam : unde quod movetur, distat a fine, et fertur ad ipsum. Et sicut testatur Philosophus in libro de Cœlo et mundo : Quod fini propinquius est, uniformiori simpliciorique motu ad ipsum pertingit. Quemadmodum substantiæ separatæ uno ac simplici actu convertuntur ad Deum vel avertuntur ab ipso : quoniam, juxta Isaac Israelitam philosophum, substantia separata in umbra divinæ lucis seu proxime Deo creata est. Unde Augustinus in libro Confessionum ad Deum eloquia ponens : Duo (inquit) creasti, o Domine : unum prope te, scilicet angelum; aliud prope nihil, puta materiam. Intellectus vero humanus, qui secundum Augustinum et Isaac, in umbra ultimi angeli factus est, multis diversisque motibus ultimo fini, videlicet Deo excelso, conjungitur : nam in ordinibus intellectualium essentiarum, a Deo maxime atque longissime distat. Liquet igitur, quoniam ante universa mobilia esse oportet ens quoddam immobile, quod sibi ipsi sit finis, ad quod omnia ordinentur. Tale quoque ens nec errare, nec peccare, neque deficere potest : quoniam omnis error, omne peccatum ac omnis defectus, propter recessum seu deordinationem a fine contingit. Quum itaque primum ens sit sibi ipsi finis, sicut a se ipso separari non potest nec referri ad aliud, ita nec error, nec culpa, neque defectus in ipso accidere valent. Porro omne creatum deficere potest, quoniam indiget conservatore; annihilari etiam potest, quia ex nihilo conditum est. Omnis autem intellectualis natura citra Deum, nedum deficere, sed et peccare errareque potest, quia a fine ultimo distat. Hoc Thomas super secundum Sententiarum pulchre deducit.

Amplius, ubicumque invenitur medium ex extremis compositum, etiam reperiuntur extrema simplicia.1 Hæc autem propositio ab Aristotele sumitur, et ab Alberto Magno frequenter inducitur. Cujus exemplum est : nam quum sit ens ex actu potentiaque compositum, ut homo, lapis, cœlum; necesse est esse aliquid quod sit potentia tantum, quod appellatur materia prima, aliquid quoque quod sit actus tantum, quod est Deus. Quum ergo sit aliquid movens motum, ut animatum, quod movetur et movet, quoniam movet se ipsum; oportet fateri quia sit aliquid quod est movens tantum, et aliquid quod est motum tantum. Quemadmodum igitur omnes testantur, id quod est motum seu mobile tantum, fore ens infimum atque vilissimum (puta materiam primam, quæ secundum Philosophum septimo Primæ philosophiæ, nec est quid, nec quale, nec quantum : ratio enim ipsius consistit in abstractione ab omni forma, tam substantiali quam accidentali); sic universi intelligunt, id quod est movens tantum, esse ens summum ac prorsus dignissimum : quod est Deus gloriosus et felix. Constat ergo clarissime quoniam cuncta mobilia antecedit ens quoddam altissimum nullatenus mobile.

Hæc autem propositio introducta, præsertim in essentialiter subordinatis veritatem sortitur. Essentialiter vero subordinata censentur, quorum unum sine alio causare non potest, ut elementum, cœlum, intelligentia. Talia quoque sunt ipsa mobilia atque moventia : nam motus terrestrium dependet a motu cœlestium. Oportet, ait Philosophus, totum hunc mundum esse contiguum lationibus superiorum, ut tota ejus potestas inde gubernetur. Postremo in istis taliter subordinatis nunquam venitur ad aliquod determinatum ac præsens, nisi sit aliquid primum a quo motus et actio originentur: infinita namque pertransiri non queunt. Id vero quod movetur per accidens, esse non valet principium motus simpliciter primum. Nam quum idem secundum idem non sit movens ac motum, de necessitate oportet fontale ac penitus primum motus principium fore omnino immobile: quod Plato quoque in Phædone denuntiat. Est igitur in universitate rerum ens quoddam omnifarie quomodolibetque immobile. — Possent interim aliæ multæ rationes ad idem adduci; sed quoniam in editione præsenti devotioni potius quam subtilitati vacare propono, dignum non reor his quæ a philosophis plenissime ostenduntur, nimium immorari, sed mediocriter atque faciliori quo potero modo talia tangere.

Nunc ergo, o frater, ex ordine moventium atque mobilium ad primi motoris contemplationem feramur, ad immobilis entis admirationem ducamur, ad primi moventis (quod a se ipso omnem movendi modum omnemque mobilium legem adinvenit atque instituit) dilectionem ardentius incitemur. Ex mobilium imperfectione, immobilis entis perfectionem pensemus; ex mobilium labore ac fatigatione, immobilis entis quietem noscamus; ex mobilium vicissitudine ac instabilitate, immobilis entis stabilitatem ac uniformitatem subtiliter consideremus. Nam opposita juxta se posita evidentius elucescunt. Sicque devote et vere sciamus quam vere de Deo ac Domino nostro dicat Scriptura: Tu autem idem ipse es; et, Quoniam mille anni ante oculos tuos tanquam dies hesterna, quæ præteriit;2 et, In pace in id ipsum dormiam et requiescam. Ipse equidem Deus noster dignissimus verissime dicitur id ipsum in quo mentem nostram ab omni distractione vanissima, ab omni phantasia indigna, ab omni occupatione culpanda dormire oportet, atque ab omni anxietate, formidine, sollicitudine, labore, mœrore fiducialiter suaviterque quiescere.

O vere id ipsum, quod a propria stabilitate nunquam mutatur, quod a summa rectitudine nunquam deflectitur, quod a perfecta beatitudine nunquam movetur! Dicat illi anima nostra sitibunda et amore flammigera: Adhæsit anima mea post te; et, In Deo salutare meum et gloria mea, Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.3 Quis unquam tam dulcem versum audivit? Quis poetarum tam suave carmen deprompsit? Quis rhetorum tam venustum sermonem profudit? Quis philosophorum tam salubre eloquium edidit? Nonne beatissimus noster philosophus, sanctus divinusque David, omnes illos elingues mutosque efficit?

Contemplemur insuper in motu cœlestium, in velocitate, uniformitate, incessabilitate circumvolutionum cœlestium orbium, superineffabilem potentiam superinæstimabilemque sapientiam adorandi atque æterni opificis, unius summi immobilisque motoris, qui stabilis manens, dat cuncta moveri. Perpendamus quam infinita millies millia milliaria sol, stellæ, planetæ omni die perambulent; quam ordinate percurrant, quam obedienter deserviant. Hanc nempe contemplationem solitario convenire; quæ etiam beatissimis patribus nostris Benedicto itemque Francisco plurimum placuit, magnus Basilius pandens:4 Stat, inquit, solitarius Frater nocturnis temporibus cœlos prospiciens. Hinc per os ejus psalmi canuntur; hinc oculis corporis cursus astrorum cernuntur; hinc oculis mentis Creator ac motor agnoscitur, admiratur, laudatur, ac toto affectu amplectitur.

Footnotes

  1. Cf. t. XXII, p. 582 B et s. ↩

  2. Ps. iv, 9. ↩

  3. Ps. lxi, 8. ↩

  4. * Petrus Damianus ↩

Chapter 9 of 64