Articulus 17
Quid sit prius ac principalius nomen Dei, Bonum vel Ens.
AMBIGUITAS porro qua quæritur, quid prius ac potius Deo conveniat, bonum, vel ens (seu esse vel qui est), originem sumit ex dictis magnorum virorum qui sibi in isto contrariari videntur. Sacratissimus enim ac theologorum princeps, divinissimus Dionysius, quarto capitulo de Divinis nominibus adstruit Bonum esse primum atque potissimum nomen Dei, et quod Dei natura sit bonitas pura. Unde Dionysius divina nomina pertractando, primo tractat de bono, videlicet quarto capitulo, deinde de ente, quinto capitulo de Divinis nominibus. Huic autem consonat verbum Salvatoris, qui adolescenti sibi dicenti, Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo?1 ita respondit: Quid me interrogas de bono? nemo bonus nisi solus Deus:2 quasi Deo sit proprium esse bonum. Quod utique Christo convenit, quum ipse sit verus Deus; sed hoc adolescens ille de Jesu, quem prophetam putavit, non sensit nec credidit: ideo increpationem hanc meruit. Sed his obviat quod Damascenus primo libro inducit: Videtur, inquiens, omnibus quæ de Deo dicuntur nominibus, principalius esse, Qui est, quemadmodum ipse oraculo loquens Moysi in monte, ait: Ego sum qui sum. Hæc dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos.3
Hanc demum contrarietatem S. Thomas prima parte dissolvere volens, asserit quod absolute loquendo, ens sit prius secundum rationem quam bonum:4 primum enim in intellectu cadens, est ens. Verumtamen Dionysius primo tractat de bono in loco prætacto, quoniam tractat de divinis nominibus prout respectum seu habitudinem causæ circa Deum designant: quia ex rebus creatis Deum cognoscimus et nominamus. Bonum autem spectat ad causam finalem: nam bonum et finis coincidunt, secundum Philosophum. Unde Cyrillus: Amamus (inquit) universa propter bonum, et finis omnium desiderabilium ac summum amabilium est bonum. Ens autem seu esse, pertinet ad causam efficientem. Quum itaque causalitas finis prior sit causalitate efficientis (efficiens enim non agit nisi motus a fine, quum finis sit primum in intentione), idcirco bonum, quantum ad rationem causandi, prius est ente: sicque Dionysius ordinat bonum ante ens. Denique Bonaventura in Itinerario mentis in Deum hanc difficultatem plenius solvens: Duo (inquit) sunt modi seu gradus contemplandi Deum, quorum unus versatur circa essentialia Dei, aliter circa propria personarum. Primus modus primo et principaliter defigit adspectum in ipsum esse, dicens quod Qui est, sit primum nomen Dei. Secundus vero defigit adspectum in bonum, dicens quod ipsum sit primum nomen Dei. Primus spectat potissimum ad vetus Testamentum, quod maxime prædicat divinæ essentiæ unitatem. Unde dictum est Moysi: Ego sum qui sum; et, Audi, Israel, Deus tuus, Deus unus est.56 Secundus autem, ad novum, quod determinat personarum pluralitatem, baptizando in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.7 Ideo magister noster Christus, volens adolescentem qui legem servavit, ad evangelicam levare perfectionem, nomen bonitatis principaliter atque præcise Deo attribuit :8 Nemo (inquiens) bonus nisi solus Deus. Damascenus ergo sequens Moysen, dicit quod Qui est, sit primum nomen Dei. Dionysius autem sequens Christum, dicit quod Bonus, sit primum nomen Dei.
Hæ vero responsiones quodammodo in idem redire videntur. Hoc nempe ambæ prætendunt, quod Deus considerari potest dupliciter. Primo, secundum se : sicque primum nomen ejus est Ens, vel Qui est seu Esse. Secundo, prout est principium emanationis sive ad intra sive ad extra : et ita primum nomen ejus est Bonum. Et quamvis responsiones istæ sint pulchræ, non tamen contentant neque quietant sollicitum investigatorem. Dionysius enim, et ante eum Hierotheus, quem Dionysius in tantum commendat ut dicat Apostolos quoque sapientiam ejus fuisse miratos, concorditer adstruunt, quod participatio boni extenditur usque ad non ens, ita quod non ens participat bonum et appetit ipsum.9 Per non ens autem materiam primam notat, quæ secundum se nec est quid, nec quale, nec quantum, quum sit pura potentia : substantificatur enim per posse, secundum Averroem et Albertum. Itaque, secundum Dionysii intentionem, bonum est prius et latius atque communius ente : nam ad plura extendit se. Dico igitur, quod secundum intentionem Dionysii, simpliciter et absolute loquendo, Bonum est primum atque præcipuum nomen Dei, non Qui est. Et in hoc Dionysius Platonicos sequitur, qui ordinabant bonum ante ens : dicentes materiam primam esse non ens, propter actualitatis carentiam; sed tamen dicebant eam esse bonum, quoniam appetit bonum, scilicet formam. Appetitus namque ex similitudine nascitur : nisi ergo materia aliquid de bonitate participaret, nequaquam appeteret bonum. Igitur, quod Thomas super secundum Sententiarum affirmat, Dionysium pene in omnibus, quantum ad naturalem philosophiam pertinet, Aristotelem esse secutum, quamvis in multis veritatem possit fortasse sortiri, in multis tamen instantiam patitur, sicut et in loco præsenti. Quæ enim nunc de communitate et prioritate boni ante ens et non entitate materiæ dicta sunt, in Elementatione theologica Procli Platonici inveniuntur conscripta. Etenim, secundum Platonem et Proclum, ipsa primordialis materia quamvis æterna sit, tamen a summo bono, hoc ipsum quod habet et est, participavit sortitaque est.
Sed dicet forsitan quispiam : Si Dionysius absolute intendit quod Bonum sit per prius nomen Dei quam Ens, quid ergo tenendum est? Et respondendum, quod utique non est facile determinare hoc ipsum. Verumtamen dico, quod quum Deum incomprehensibilem ac superessentialem ex creaturis noscamus et nominemus, idcirco id in quo divina perfectio plenius puriusque resplendet, primo atque potissime Deo convenit, et ipsum principaliter nominat. Hoc autem bonum esse videtur. Bonum enim includit ipsum ens, superadditque ei rationem appetibilis ac perfecti, sicut in libro de Hebdomadibus Boetius tangit : et ideo in nomine boni divina perfectio excellentius fulget. Nec obviat quod Moysi dictum est : Ego sum qui sum ; et, Qui est, misit me. Per hoc enim innuitur, quod soli Deo competit esse, secundum perfectam ac plenam rationem essendi ; non autem quod Esse, sit primum nomen Dei atque præcipuum. Sicut nec sequitur, quod immortale vel potens, sit primum nomen Dei, quamvis dicat Apostolus : Beatus et solus potens Deus, qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem.10 Nil quippe insinuatur per hoc, nisi quod immortalitas atque potentia soli Deo perfecte conveniunt. Denique natura cujuslibet entis principalissimo explicanda est nomine : cur ergo natura Dei dicitur bonitas pura, potius quam pura essentia, purus intellectus, vel pura veritas, nisi quoniam Bonum est principalius nomen Dei quam reliqua? Hæc tamen magis tangendo quam determinando induco : nam quæstionem hanc plene discutere, ampliori eget examine.
Footnotes
Chapter 19 of 64