Articulus 25
An Deus sit sibi ipsi infinitus.
COMPREHENDERE autem aliquid proprie dicitur is qui illud quodammodo ambit atque includit, et quasi clausum intra se tenet; apprehendere vero dicitur, qui licet rem plene non capiat, tamen eam attingit. Omne itaque comprehensum, est finitum. Si igitur Deus se ipsum perfecte comprehendit, finitus est sibi. Sed quod Deo est tale, simpliciter est tale. Si ergo Deus est sibi finitus, est simpliciter dicendus finitus : nam quod intellectus divinus de aliquo censet, hoc ei simpliciter atque verissime competit. Rursus, si Deus se ipsum non comprehendit, ergo nec se ipsum perfecte cognoscit : quod nefas est dicere. Et si Deus sibi ipsi infinitus est, ergo non capit se totum, sed aliquid ejus, cognitionem ipsius excedit ac latet.
Et respondendum, quod Deus benedictus est simpliciter infinitus, et tamen perfecte comprehendit se ipsum : nam sicut ejus essentia, quæ divini intellectus objectum est, infinita exsistit; ita intellectus divinus infinitæ virtutis est in intelligendo. Deus igitur sic se comprehendit, quoniam se perfecte cognoscit; non autem se comprehendit quasi divinus intellectus sit aliquid ab essentia divina distinctum, illam in se recipiens et intra terminos suos concludens ac retinens.12 Unde, quemadmodum istæ propositiones, Deus est sibi ipsi causa et ratio exsistendi, Deus est in se ipso, atque consimiles, negative sunt exponendæ, ut sit sensus: Deus est sibi ipsi causa essendi, vel causa prima exhibet sibi ipsi exsistere, id est, non habet esse ab alia causa; et Deus est in se ipso, id est, non continetur ab aliquo alio: sic ista locutio, Deus comprehendit se ipsum, negative exponitur, id est, nil sui suam cognitionem evadit. Conformiter ista, Deus est sibi ipsi finitus, intelligenda est secundum similitudinem quamdam proportionis: sic enim se habet Deus non excedendo proprium intellectum, quemadmodum habet se aliquod finitum non transcendendo capacitatem intellectus finiti. Non autem est Deus sibi ipsi ita finitus quasi intelligat se esse aliquod bonum finitum: imo quantum ad hunc sensum, est sibi ipsi infinitus, quia vere cognoscit se esse infinitum, et hoc cognoscit infinito intellectu, cum claritate prorsus immeusa. Non autem est Deus sibi infinitus tanquam aliquid ejus evadat aut lateat ipsius intuitum.
Footnotes
Chapter 27 of 64