Skip to the text

Articulus 24

Quod Deus sit infinitus, et quod infinitas sit intrinseca proprietas divinæ naturæ.

A LITER autem infinitas convenit Deo, atque aliter creaturis. Sed et rebus creatis infinitas diversimode competit. Dicitur enim materia secundum se infinita, quia in sua natura est indeterminata et illimitata, tanquam omnium formarum susceptiva. Quum vero recipit formam, tunc determinatur atque finitur per eam, quia ad esse specificum et individuale contrahitur. Forma quoque secundum se infinita vocatur, quia communicabilis multis; sed dum in materia certa recipitur, determinatur et quasi finitur. Infinitas ergo materiæ, est propter carentiam universæ perfectionis formalis : et ideo ista infinitas ad imperfectionem pertinet. Infinitas vero formæ, est propter communicabilitatem ipsius, quæ in materia coarctatur. Ista ergo infinitas ad perfectionem utique spectat. Porro nec forma, neque materia, neque aliqua creatura est sic infinita, quod ejus essentia sit illimitata vel perfectionis infinitæ contentiva : quum omnis creata essentia contineatur sub aliquo genere, et determinetur ad speciem certam, habeatque terminum perfectionis et certum gradum ordinemque essendi. Omnia quippe in modo, specie et ordine constant, quia in mensura, numero et pondere facta sunt.1 Unde nulla creatura appellanda est simpliciter infinita, sed solus Deus est vere et absolute infinitus, infinitate formali ad perfectionem pertinente, non autem infinitate materiali, quasi terminus seu finis vel aliquid ejus sit extra ipsum.

Hujus igitur ratio prima est : nam uti præhabitum est, Qui est seu Esse, dicitur principale et proprium nomen Dei, quia designat ipsum esse absolute, tanquam infinitum pelagus perfectionis essendi.2 Quum ergo esse Deo conveniat secundum omnem nobilitatem plenitudinemque essendi, liquet quod esse divinum sit penitus infinitum. Præterea, omne finitum, terminum perfectionis sortitur. Ubi autem perfectio terminatur, ibi imperfectio inchoatur : ut ubi esse finitur, ibi non esse orditur. Tantum enim unicuique deest quanto caret. Si ergo divinæ naturæ perfectio terminum habet, et si esse divinum, limitem recipit, nequaquam est Deus omniformiter simpliciterque perfectus: cujus oppositum Aristoteles et Averroes quinto Primæ philosophiæ concorditer adstruunt. Denique, quod enti per se et naturaliter competit, non potest esse minoratum in ipso. Quod enim est per se, est primum: primum autem, in omni ordine est perfectum. Natura etiam cujuslibet rei, in indivisibili consistit, sicut et ratio numeri: nam sicut unitas addita numero variat speciem, ita perfectio addita generi aliam efficit speciem. Natura igitur rei in eo perfecta exsistit quod ad essentialem pertinet perfectionem ipsius. Quum itaque Dei natura sit bonitas, et Deus benedictus, sit substantialiter ac independenter ipsum esse; elucescit quod bonitas Dei et esse divinum, ab omni minoratione et fine ac imperfectione longius distent. Quod autem finitum est, ab infinito in infinitum minoratur ac deficit: nullatenus ergo Deus finitus est. Insuper, sicut ostensum est, id quo majus atque præstantius cogitari non valet, est Deus:3 non est ergo finitus, quum omni finito majus et dignius concipi queat. Adhuc autem ostensum est, quod omne esse citra Deum, a Deo per creationem effluxit;4 et quod totus mundus conservetur, ordinetur et gubernetur a Deo. Quum ergo creatio sit de non esse ad esse productio, nulli finitæ potentiæ competit: quoniam non esse et esse, in infinitum a se invicem distant. Si ergo potentia Dei immensa est, tunc utique ejus essentia finem ignorat.

Unde positio quorumdam quantum ad præsens, in tribus merito displicet. Asserunt enim, quod Deum esse infinitæ potentiæ, demonstrari non possit, sed persuaderi; et item, quod mundum esse creatum, non sit nisi creditum; atque quod non esse et esse, infinite non distent.

Nunc enim de necessitate probatum est, quod Deus sit omnimode infinitus; et quod nullum ens præter Deum, sit a se ipso, vel independens. Imo, si independens consisteret, et a se ipso ac naturaliter esset id quod est, fingi non posset cur primo ente imperfectius esset: quia, ut Proclus demonstrat, nil imperfectum convincitur, nisi in quantum a fonte suæ perfectionis elongatur. Et ergo quod sibi ipsi est causa et ratio exsistendi, imperfectum esse non potest, nec aliis indiget, neque de necessitate sub ordine cadit. — Porro, si mundum esse creatum, est solum creditum, quomodo gentiles philosophi hoc agnoverunt? Nonne Avicenna et Algazel omnia esse creata testantur? Nonne Alphorabius ac Theophrastus, omne bonum deficiens, a pura bonitate quæ Deus est emanasse fatentur? Nonne Plato mundum sensibilem, a mundo illo mundissimo, a mundo utique exemplari, ideali atque archetypo qui in mente divina est, processisse disseruit? Nonne Commentator in libro de Substantia orbis affirmat, quod nunquam fuit de intentione Aristotelis dicere, quod cœlum dependeret a primo principio solum quantum ad conservationem, et non etiam quantum ad productionem? Unde in libro de Cœlo et mundo: Ab hoc (inquit) ente omnibus derivatum est esse et vivere. Nonne postremo Proclus in Elementatione theologica ait, quod totus mundus ab intellectu (haud dubium quin divino) substantiam habet, et ab ipso procedit ac semper dependet? — Præterea, quod non esse et esse in infinitum distant, omnes pene philosophi asserunt. Quum enim in nullo conveniant, in infinitum utique distant. Amplius, Deus et creatura in infinitum distant, et tamen in aliquo conveniunt, maxime secundum Scotum, qui ponit ens univoce prædicari de eis: cui tamen in hoc consentiendum non est. Si itaque Creator et creatura convenientes in aliquo, in infinitum nihilo minus distant, quomodo non ens et ens, quæ in nullo convenientiam sortiuntur, in infinitum non distant?

Verumtamen Scotus unum dicit circa præsentem materiam valde subtile et pulchrum, quod mihi semper complacuit: Inter omnes (ait) conceptus perfectionum quæ Deo conveniunt, conceptus entis infiniti est perfectior atque simplicior : quia infinitas dicit gradum intrinsecum in natura, facitque per se unum cum ea. Unde esse infinitum, magis intrinsece et prius atque intimius competit Deo, quam esse æternum : ita quod infinitas, secundum rationem præcedit æternitatem in Deo. Ex quo elucescit quam beatus et superbeatus sit Deus æternus et adorandus, cujus opulentia tam exstat immensa, cujus divitiæ tam sunt quomodolibet infinitæ, cujus beatitudo est prorsus intermina. Qui in horum contemplatione non delectatur, nec Deo intime congratulatur, Deum non diligit, sed ingratus atque ignobilis est. Sed nec vere diligit, qui pure et religiose non servit : amicorum enim esse debet una voluntas et compar affectio.

Hanc igitur infinitatem Dei sublimis, magni philosophi agnoverunt. Avicebron enim Platonicus in libro Fontis vitæ eam professus est. Et auctor libri de Causis : Omnes (inquit) virtutes quibus inest finis, pendentes sunt per infinitum primum, quod est virtus virtutum. Aristoteles quoque octavo Physicorum testatur, quod primus motor sit infiniti vigoris. Actus quippe non terminatur nisi per potentiam : quum ergo Deus sit actus purus, et esse subsistens, et ideale separatumque bonum, nulla ratione esse vel dici potest finitus. Quod etiam sacra Scriptura edisserit, quemadmodum in Psalmo cantamus : Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. Et Jeremiæ vicesimo tertio : Putasne Deus e vicino ego sum, dicit Dominus, et non Deus de longe? Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum? dicit Dominus. Numquid non cœlum et terram ego impleo?5 dicit Dominus. Unde ad insinuandum divinæ majestatis immensitatem, Isaiæ quadragesimo scriptum est : Quis mensus est pugillo aquas, et cœlos palmo ponderavit? Et Job undecimo : Excelsior cœlo est, et quid facies? Profundior inferno, et unde cognosces? Longior terra mensura ejus, et latior mari.6

Idcirco tertio capitulo de Divinis nominibus Dionysius ait, quod Deus est omnibus æque immediatus, sed non omnia sunt ei æque immediata et proxima. Tunc autem vere ei immediati et proximi sumus, quum ei castissimis precibus puraque mente conjungimur. Deus ergo sanctus et vivus omnia penetrat, cunctisque intimus est, atque intimior quam aliquid sibi ipsi, vel ipsa essentialia rei principia ipsimet enti : solus quippe illabitur universis essentiis rerum. Propterea Gregorius optime dixit : Deus est ante omnia, non solus, post omnia, non præventus; supra omnia, non elatus, infra omnia, non oppressus; extra omnia, non exclusus, intra omnia, non inclusus.

Footnotes

  1. Sap. xi, 21. ↩

  2. art. xvii. ↩

  3. art. vi. ↩

  4. art. xi, xii. ↩

  5. Jer. xxiii, 23, 24. ↩

  6. Job xi, 8, 9. ↩

Chapter 26 of 64