Articulus 10
Quomodo ex ordine causarum atque effectuum demonstretur esse divinum.
HOC autem doctoribus constat, quod sicut esse divinum cognoscere quantum ad quid est, est penitus impossibile naturaliter; sic ipsum cognoscere quantum ad quia est, sit maxime facile. Videmus enim plurima esse in rebus quæ esse suum sortiuntur ab aliis. Oportet igitur devenire ad aliquod ens quod non sit ab alio: alias non esset status in rebus, vel entia causarent se mutuo. Quod autem non est ab alio, est utique ab æterno; estque ens per essentiam, a nullo dependens: tale vero ens omnes nominant Deum. Sed an possint esse plura hujusmodi entia, majori eget scrutinio: de quo inquisitio postea fiet, dum de unitate divini esse tractabitur. Denique, ens æternum, quum sit sibi ipsi ratio exsistendi ac finis, indissolubile est atque perfectum: non enim ordinatur ad aliud, nec indiget aliis, sed stat ad se ipsum conversum, in semetipso sufficiens. Palam est autem quoniam tale ens Deus exsistat. Præterea, in omni genere causarum essentialiter subordinatarum, necesse est esse unam causam simpliciter primam : quemadmodum in genere causæ materialis invenitur materia prima, quæ est omnium formarum primum subjectum; in genere quoque causæ formalis est aliqua forma informans penitus prima, videlicet forma primi compositi, quodcumque sit illud. Pariformiter ergo in genere causæ efficientis, est unum effectivum principium simpliciter primum; atque in genere causæ finalis, est unus primus summusque finis, ad nihil referibilis, ad quem cetera omnia referuntur. Id vero quod est prima omnium causa efficiens, primusque ac summus et ultimus finis, omnes Deum esse fatentur: ex consideratione itaque ordinis causarum atque effectuum convincitur esse Deum. Adhuc autem, quemadmodum est ostensum, nihil produci valet nisi sit aliquod primum a quo fluxus incipiat:1 est ergo in causis aliqua prima causa unde omnis causalitas fontaliter manat. Rursus, nisi in omni genere causæ esset una causa simpliciter prima, nec demonstratio esset neque scientia: quia demonstratio est syllogismus faciens scire; scire autem est rem per causam cognoscere: si ergo infinitæ sint causæ, quum infinita relinquantur ab arte secundum philosophos, nulla erit scientia.
Ex his itaque atque similibus multis argumentis cognoverunt meliores philosophi, esse in entium universitate unum verum atque altissimum Deum, qui est omnium rerum prima causa ac ultimus finis, in cujus virtute omnes causæ secundæ operantur et causant, in tantum ut causalitate et potestate primæ causæ abstractis, nulla causa posterior vel minimum quidpiam producere posset.2
Footnotes
Chapter 12 of 64