Articulus 12
Ostensio quod Deum esse oporteat, ex contemplatione regiminis universi.
GUBERNATIVUS insuper superiorum in hunc mundum influxus, sapientissimum, primum ac summum esse principem in universitate rerum demonstrat. Nempe in omni gubernantium multitudine, ad quoddam primordiale gubernans oportet recurrere statumque esse: quod Aristoteles quoque in Politicis dixit. Quum ergo inferiora et corruptibilia a cœlestibus causis moveantur atque regantur, ut orbes a suis motoribus, opus est ascendendo pertingere ad summum rectorem primumque principem: quem Deum rite censemus.
Adhuc autem, ea quæ vita carent, ut elementa et mineralia, ea quoque quæ vitam habentia cognitione privantur, ut plantæ, et item quæ cognitionem habentia ratione non pollent, ut bruta, recte reguntur: quia ad certum finem moventur, quem etiam ut in pluribus adipiscuntur. Quum ergo nec finem agnoscant, nec raro eveniant, liquet utique quoniam nec a casu neque a se ipsis moventur. Unde Damascenus libro secundo affirmat, quod potius agantur quam agant, quia secundum impetum naturæ feruntur, nil deliberando. Oportet ergo fateri, fore actorem naturæ, qui eis finem præstituit, legemque movendi ac operandi ingenuit sive impressit. Quod nulli nisi altissimæ causæ competere potest, quæ sola juxta sapientiam suam immensam ordinem rerum instituit, quemadmodum scriptum est : Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! Omnia in sapientia fecisti. Etenim quæ finem nequaquam agnoscunt, non feruntur in finem, nisi aliquo cognoscente regantur. At vero, sicut demonstrat Philosophus, entia nolunt male disponi : naturalia enim desideria rerum tendunt ad bonum. Quumque pluralitas principum mala sit (quemadmodum beatissima Barbara nondum baptizata decore probavit contra idololatras : posset enim inter eos oriri dissensio, qua orta, totus confunderetur ordo regiminis); unus ergo est omnium princeps, qui omnia regit, quemadmodum in libro de Causis habetur : Causa prima regit res omnes creatas, præter quod commisceatur cum eis. Quod Plato in Phædone clare testatur, ubi asserit animas defunctorum primum quidem in causam portari, an bene ac sancte vixerint, an minime.
Postremo (et est ratio Damasceni primo libro), contraria non jungunt se mutuo : imo separari conantur ab invicem. Quomodo ergo contrariæ naturæ, videlicet ignis et aquæ, terræ ac aeris, ad unius mundi constitutionem ad invicem convenissent indissolubilesque mansissent, nisi quædam omnipotens virtus eas copulasset et semper indissolubiles conservaret? Quid est quod statuit cœlestia atque terrestria, et quæcumque in elementis exsistunt? Quid est quod hæc movet ac agit incessabili et sine prohibitione motu? Nonne artifex horum, et qui rationem imposuit omnibus secundum quam machina mundi fertur itemque deducitur?
Quis autem est artifex horum? Nonne qui fecit hæc et ad esse deduxit? Non enim casui dabimus talem virtutem : nam et si generatio fuit a casu, cujus erit ordinare, cujus erit conservare et custodire omnia secundum proprias rationes?
Ipsa ergo creaturarum permanentia et conservatio ac gubernatio docet nos, quoniam est Deus qui hanc universitatem consistere facit et continet atque conservat, semperque ei providet. Hoc est quod de Deo loquens Scriptura ait : Quem constituit alium super terram? Aut quem posuit super orbem quem fabricatus est?1 Et alibi : Universorum (ait) finem ipse considerat, et omnia quæ sub cœlo sunt respicit.2
Footnotes
Chapter 14 of 64