Articulus 28
Quod solus Deus æternus sit, secundum completam æternitatis rationem.
ÆTERNUM denique quasi extra terminum interpretatur. Terminus autem est duplex: principium scilicet, et finis. Quum ergo omnis essentia præter divinam naturam, a prima causa de non esse ad esse translata sit, constat quod sui esse exordium habet: unde nec æterna censetur. Præterea, Trismegisto testante, sola monas est Alpha et Omega sine Alpha et Omega: solus igitur Deus principio caret fineque.
Amplius autem, æternitas est mensura entis plene simpliciterque perfecti; esse vero hujusmodi entis, omni necessario vicissitudine ac dependentia, omni quoque compositione et protensione est carens: sed tale non est nisi divinum esse, quod est totum simul et increatum, simplicissimum, non distentum. Idcirco Boetius subtilissime ait, quod æternitas est interminabilis vitæ tota simul et perfecta possessio.1 In eo quippe quod ait, interminabilis vitæ, insinuatur id cujus æternitas est mensura, esse non inceptum ac independens. In eo autem quod ait, tota simul, innuitur ipsum non esse distentum secundum essentiam vel operationem, sed in ipso æternitatis momento immutabiliter esse, habere et agere quidquid est, habet et agit. In eo quoque quod ait, perfecta possessio, demonstratur æternitas nulli enti composito convenire, quum nullum compositum sit perfectum: indiget enim partibus suis, unaque partium se habet per modum actus, et alia per modum potentiæ. Æternitas ergo est possessio, diuturnitas sive duratio, perfecta et tota simul, vitæ interminabilis, id est esse vitalis: quod enim non vivit, imperfectum putatur. Itaque ad æternitatem perfectam tres conditiones inseparabiliter requiruntur, videlicet: interminabilitas, propter cujus defectum corruptibilia non sunt æterna; invariabilitas, ob cujus carentiam incorruptibilia, puta orbes et sidera, non exstant æterna (variantur enim secundum situm et ubi); atque simplicitas, propter cujus absentiam nec intellectuales substantiæ creatæ æternæ sunt, quoniam diversificantur in ipsis esse, posse et agere, secundum B. Hierotheum atque divinum Dionysium.2 Verum nulla harum trium conditionum alicui competit creaturæ, stricte loquendo.
Porro æternitas taliter definita, aliud nihil est nisi Deus æternus. Sed et nunc, quod (secundum Boetium) semper stando et nunquam fluendo, æternitatem causat, et quando, quod secundum rationem enti æterno adjacet, et quasi in eo ex æternitatis præsentia, adhæsione seu mensuratione relinquitur, realiter idem sunt quod ipsa æternitas. Substantialiter ergo idem sunt, Deus, æternitas, nunc æternitatis et quando æternitatis. Nec dicitur ipsum nunc stans æternitatem causare, vel æternitas quando æternitatis producere, nisi secundum nostram apprehensionem. Nam æternitatem aliter intelligere non valemus, nisi per oppositum modum ad nunc temporis. Unde quemadmodum nunc temporis semper fluendo causat tempus, ita opposito modo accipimus rationem æternitatis, dicentes quod nunc semper immobiliter stans, æternitatis est causa.
At vero tempus et omnes differentiæ temporis Deo æterno attribuuntur. Dicimus enim, Deus est hodie, Deus fuit ab æterno, Deus erit in æternum: non quod tempus sit mensura divinæ durationis vel cadat in Deum, sed quia æternitas omne tempus comprehendit atque includit. Neque enim univoce neque secundum eumdem sensum dicitur Deus fuisse et hodie esse et semper fore, et res transitoria atque caduca. Nempe dum dicimus, Deus fuit, sensus est, secundum Magistrum primo Sententiarum, Deus nunquam esse desiit; Deus erit, id est, nunquam esse cessabit. Idcirco, quod Hieronymus ad Marcellam et Anselmus in Monologion asserunt, Deo competere esse, non autem fuisse aut fore, intelligendum est quod non univoce competunt Deo nec proprie temporales differentiæ. Quod etiam Plato in primo Timæi pulchre fatetur: Dicimus (inquiens) de divina natura, Fuit et erit. At illi esse solum competit juxta veram sinceramque rationem; fuisse vero et fore deinceps, illi non competit, quippe cui mansio perpetua et immutabilis. Ergo neque junior neque senior fuit vel erit; nec patitur aliquid eorum quæ sensibilis natura patitur, sed hæc omnia sunt vices temporis, genituræque temporis propria.
Sed dubitatio nascitur quomodo æternitas Deo sit propria, quum in libro de Causis scribatur: Omne esse superius, aut est superius æternitate et ante ipsam, aut est cum æternitate, aut est post æternitatem et supra tempus. Cujus expositio in commento adjicitur: Esse (inquit) quod est ante æternitatem, est causa prima, quoniam est causa ejus; esse autem quod est cum æternitate, est intelligentia, quoniam est secundum unam habitudinem, et non alteratur neque destruitur, sed parificatur æternitati; esse vero quod est post æternitatem et supra tempus, est anima, quoniam est in horizonte æternitatis. Per animam autem intelligit animam cœli, quam vocat animam nobilem. Nam corpora cœlestia ponit animata, sicut et3
Socrates, Plato, Aristoteles, omnesque eorum sequaces : quibus et magni consenserunt theologi, inter quos sunt Origenes et Rabbi Moyses; et si S. Thomas non fallitur, tunc ipse quoque beatissimus noster Hieronymus eis consentire videtur. Et respondendum, sicut et Thomas in prima parte respondet, quod æternitas quandoque accipitur pro æternitate creata et participata, quæ solito nomine ævum vocatur :4 de qua Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum testatur, quod Deus est auctor æternitatis. Quemadmodum enim Deus gloriosus et voluptuosus suam immutabilitatem, ita et suam æternitatem creaturis aliquo modo communicat. De hac igitur æternitate loquitur auctor libri de Causis, et ante eum Proclus Platonicus : ex cujus Elementatione theologica totus liber de Causis excerptus est, sicut et Thomas affirmat, quamvis Albertus aliter putet.
Præterea, nedum substantiis separatis, sed etiam inferioribus rebus æternitas secundum quamdam participationem adscribitur. Quædam enim in Scripturis dicuntur æterna quia semper erunt, non obstante quod materialia mutabiliaque consistant. Unde in Ecclesiaste dicitur : Terra in æternum stat. Et in Psalmo :5 Elevamini, portæ æternales; et, Annos æternos in mente habui.6 Quædam demum appellantur æterna propter durationem longissimam, prout Moyses ait :7 De pomis collium æternorum. Interdum quoque accipi solet æternitas pro sæculo, quod est periodus certa cujuslibet rei : nam secundum Philosophum, omnia corruptibilia habent certam periodum, id est certam temporis durationem. Et ita in Exodo legitur : Dominus regnabit in æternum et ultra. Alia namque translatio continet : Dominus regnabit in sæculum et ultra.8
Porro, esse superius de quo auctor libri de Causis effatur, Albertus describens :9 Esse (inquit) superius, est quod neque magnitudine distenditur, neque motu distrahitur, neque materia contrahitur, neque privatione ad malitiam inclinatur.
Postremo, quoniam Deus excelsus et sanctus, est vere immensus, realem mensuram non habet, præsertim quum ipse sit omnium entium prima mensura. Æternitas ergo mensura Dei perhibetur quantum ad nos, vel secundum rationem : quoniam considerando Deum sub proprietate rei eodem modo se semper habentis, ipsum cognoscimus atque ab aliis sequestramus. Nunc enim æternitatis, est esse divinum ut uniformiter stans : in quo consideratio nostra rationem æternitatis fundat ac stabilit. Non est equidem inconveniens, idem considerare atque cognoscere per se ipsum secundum diversa quæ ei conveniunt. Ex hoc enim quod scio hominem rationalem, elicio quod sit disciplinæ susceptivus, et admirativus, itemque risibilis.
Footnotes
Chapter 30 of 64