Articulus 20
Cur Deus dicatur actus purus, et quam utile sit hoc intelligere, eo quod multa pulchra sequantur ex hoc.
OPORTET præterea præhabitorum reminisci, ubi distinctio inter actum et potentiam explanata consistit.1 Quum enim actus sit principium transmutandi, influendi atque movendi aliud, potentia vero sit principium transmutandi seu movendi ab alio, recipiendo illius influxum; constat quod actus dicatur illa natura quæ in se ita perfecta est, quod in aliud agere potest. Potentia vero vocatur illa essentia quæ in se imperfecta exsistens, influentiam capit ab alio. Porro purum id dicitur quod suo contrario est impermixtum : ut purum album, quod nil habet de nigro adjunctum. Dicitur itaque Deus esse purus actus, quoniam ipse in se ipso ita perfectus et dives ac plenus est, quod in omnia alia agere potest, producendo, transmutando, influendo, conservando, gubernando : ita quod ipse nulla perfectione est expers, nulliusque eget, sed eo potius omnia indigent. Quum ergo nulli secundorum hoc competat, palam quod solus
Deus sit purus actus. Dicitur nempe actus, quoniam aliorum est causalis atque motivus; et dicitur actus purus, quia de potentia seu de potentialitate (cujus proprietates sunt moveri, recipere, perfici) nil habet adjunctum.
In hoc ergo quod Aristoteles Deum disseruit purum actum, ipse cognovit et nobis patefecit, quod Deus est vere incommutabilis, æternus, perfectus, simplex, immensus. Nil enim mutatur, nisi impressionem moventis recipiat. Moventis autem impressionem recipere, potentiæ convenit, non actui puro. Nil etiam incipit, nisi sit in potentia ad esse dependeatque ab alio: quod palam est actui puro nequaquam competere. Iterum, quod est purus actus, omni actualitate ac nobilitate ornatur: aliter esset aliquo modo in potentia, quia perfici posset. Actus igitur purus, est omnino perfectus. Est etiam maxime simplex. Nam prima compositio est ex actu atque potentia: quum itaque purus actus, totius potentiæ admixtione penitus careat, sequitur quod prima compositione, et per consequens omni compositione sequenti, sit carens. Ac per hoc innotescit quod Deus sit quædam natura incorporalis et immaterialis, intemporalis et illocalis. Quod enim caret potentia, caret materia, quum materia sit pura potentia; et quod caret materia, immateriale est et incorporale. Unde Judæi atque hæretici qui divinæ naturæ corporalia lineamenta attribuebant, multo detestabilius senserunt de Deo quam gentiles philosophi. Itaque, sicut materia prima appellatur pura potentia, quia secundum se ipsam, nude et absolute accepta, omni actualitate ac formali proprietate privatur, sed est in potentia ad omnes formas substantiales et accidentales, ad omnes motus ac alterationes; sic Deus beatus et immortalis dicitur purus actus, quia in sua natura immunis et liber est ab omni potentialitate ac materiali proprietate, ita quod nil ei de novo accidere potest; nec ejus natura aliquo modo recipere quidquam aut perfici valet. Deus enim et materia, sunt duo extrema summe distantia, atque a se invicem primo diversa, non per differentias aliquas, sed se ipsis, per propriasque naturas.
Porro alia multa sequuntur ex hoc quod Deus est actus purus: de quibus seorsum tractabitur. Nec puto Aristotelem unquam tam subtile et utile verbum esse locutum, sicut quod dixit Deum esse purum actum: quod eum duodecimo Primæ philosophiæ dixisse recordor.
Footnotes
-
art. xiv. ↩
Chapter 22 of 64