Skip to the text

Articulus 8

In quo genere causæ posuerint philosophi Deum sublimem esse primum motorem.

ALITER demum movet efficiens causa, atque aliter causa finalis. Causa namque efficiens est principium immediate motum producens.123 Causa vero finalis non immediate motum producit vel elicit, sed movet efficientem; efficiens autem motus a fine, movet mobile atque materiam. Finis namque est primum in intentione, quia efficiens non nisi propter finem operatur ac movet: sicut in bellicis rebus victoria seu favor regis est causa finalis pugnandi, et movet milites ut fortiter pugnent. Quemadmodum denique secundum philosophos finis est causa causarum, sic motio ejus est prior, fortior atque præstantior motione causæ efficientis, imo cujuslibet aliæ causæ. Aristoteles ergo et Plato cum suis sequacibus, adstruunt Deum non esse primum motorem alicujus orbis cœlestis in genere causæ efficientis, sed finalis, ita quod Deus est finis propter quem singuli orbes a propriis circumferuntur motoribus: qui motores moventur a Deo secundum quod appetitus movetur a fine, seu desiderans a bono desiderato. Unde Avicenna testatur, quod Deus est agens ac movens extra omne genus ac ordinem; et Averroes dicit, quod Deus movet universos orbium motores eo modo quo rex sedens in throno movet subjectos. Hæc autem positio, sacræ Scripturæ et sanctis Doctoribus consonat. Scriptum est enim: Unus est Altissimus, creator omnium omnipotens, rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum.4 Sancti quoque doctores Augustinus et Gregorius asserunt, totam creaturam corpoream dispensari ac moveri a Deo per creaturam spiritualem, ita quod singulæ sphæræ cœlestes proprios sortiuntur motores;5 videturque Thomæ in Summa contra gentiles, quod ad spiritus medii ordinis mediæ hierarchiæ, videlicet ad Virtutes, pertineat orbes movere. Porro confirmatio horum est quod Joel ait: Multa sunt nimis castra Dei, fortia et facientia verbum ejus.6 Per castra etenim Dei intelliguntur angeli sancti. Unde Jacob obviantibus sibi angelis sanctis dixit:7 Castra Dei sunt hæc. Verumtamen Deus dici potest causa efficiens lationum immediata ac prima, quum ipse sit conditor motoris et mobilis, quorum est motus; quod autem est causa causæ, est causa causati: imo prima causa est potior causa quam quæcumque causa secunda.

Footnotes

  1. Ps. lxii, 9. ↩

  2. Ps. lxxxix, 4. ↩

  3. Ps. ci, 28. ↩

  4. Eccli. 1, 8. ↩

  5. lib. III, c. 80. ↩

  6. Joel. II, 11. ↩

  7. Gen. XXXII, 1, 2. ↩

Chapter 10 of 64