Skip to the text

Articulus 6

An Deum esse, sit per se notum.

PORRO, secundum Thomam, dupliciter dicitur aliquid notum per se. Primo, secundum se et quantum ad nos, quando videlicet terminis cognitis, statim veritas innotescit. Sicque prima principia sunt per se nota: ut, omne totum est majus sua parte. Secundo dicitur aliquid per se notum secundum se, non tamen quantum ad nos, quando videlicet prædicatum includitur in ratione subjecti [sed apud aliquos notum non est de prædicato et subjecto quid sit] : ut, homo est animal. Talis quippe propositio est per se nota secundum se, vel ex sua natura; si vero quis nesciat quidnam sit quod subjectum atque prædicatum designant, non erit quod dicitur per se notum quantum ad illum. Itaque Thomas affirmat, quod Deum esse, sit per se notum secundo modo, quoniam Deus est ipsum suum esse; non autem primo modo, quia ignotum est nobis quid sit esse divinum.

Quamvis autem Joannes Scotus, qui et Doctor subtilis vocatur, ac Petrus de Aquila ejus secutor, in conclusione, videlicet quod Deum esse non sit per se notum, cum Thoma concordent; nihilo minus distinctionem B. Thomæ præinductam reprobare nituntur. Sed quoniam rationes quas afferunt non convincunt, idcirco distinctionem Thomæ admitto. Sentio tamen, quod et eximios viros sensisse ostendam, videlicet quod Deum esse, sit per se notum utroque modo. Et quidem Anselmus hoc ipsum non solum adstruit, sed insuper probat. Damascenus quoque primo libro evidenter testatur, quod Deus nequaquam reliquit humanum genus in omnimoda Divinitatis ignorantia, quoniam omnibus naturaliter est inserta cognitio Deum exsistendi. Ergo utique etiam quantum ad nos per se notum est Deum esse, quum nil sit notius eo quod naturaliter innotescit.

Primo igitur introducenda est ratio S. Anselmi, quæ talis est : Deus est quo nil majus seu dignius cogitari potest, quum Deus sit ens summe perfectum. Sed tale ens non esse, concipi nequit : imo unicuique ratione sana utenti, certissimum est ipsum esse. Quod enim in sola ratione exsistit, nec in veritate rerum subsistit, nequaquam est tale ac tantum, ut nil eo cogitari queat præstantius, vel esse perfectius : quod enim in sola rationis apprehensione consistit, est imperfectum ac debile, atque declivius illo quod etiam reale ac verum esse sortitum est. Quum igitur is qui vere cognoscit quid hoc nomen Deus significet, in eo quod dicitur Deus, ens perfectum ac summum, et quo nil majus concipi valet, intelligat; clarissime elucescit, quod nil sit notius aut certius quam Deum esse. Idem dicit Albertus super librum de Causis. Constat ergo, quod Deum esse, sit utroque modo per se notum.

Præterea arguo ita : Id cujus oppositum apprehendi non potest, notissimum est : sed hujus quod dicitur, Deum esse, oppositum apprehendi non potest. Quum enim Deus sit ipsum perfectissimum atque plenissimum esse, quicumque Deum non esse affirmat, nescit quid dicit : imo propriam vocem nullo modo intelligit, quoniam esse perfectum ac plenum dicitur per meram atque omnimodam fugam, recessionem, abnegationem ejus quod est non esse. Quicumque itaque asserit Deum non esse, amplius deviat quam qui negat nihil non esse, vel terram non esse terram. — Denique Deum non esse implicat immediatam et claram contradictionem : quia, ut dictum est, Deus est naturaliter plenum summumque esse; et tale esse non esse ad extra, contradictionem includit, sicut ostensum est. Quod autem immediatam et claram contradictionem implicat, apprehendi non potest. Unde secundum Philosophum, contra negantes prima principia non est disputandum, eo quod tales propriam non intellexerint vocem. Ergo Deum esse adeo certum est, ut ejus oppositum apprehendi, cogitari, concipi nequeat.

Quid est ergo quod ait Scriptura :1 Dixit insipiens in corde suo, Non est Deus? Plane, secundum Augustinum, hæc tanta amentia est paucorum. Quemadmodum igitur non sequitur, illud primum, communissimum certissimumque principium, De quolibet affirmatio vel negatio, de nullo vero simul, idcirco non esse per se notum, quoniam quidam antiquorum philosophorum ipsum negabant; ita non sequitur, Deum esse non fore notum per se, quia insipiens, qui bestiis comparatur, ipsum stultissime negat. Et cur Deum esse negat, nisi quia non intelligit quid hoc nomen Deus importet? Et cur id non intelligit, nisi quoniam non advertit?2 Et cur non advertit, nisi quia malitia excæcavit animam ejus? Et quod dicit, non secundum rationis judicium dicit, sed secundum volitam, electam liberamque malitiam, sicut qui negat quod sensui constat.

Insuper, quod aliqui dicunt, Deum esse, non esse per se notum quantum ad nos, quoniam ignoramus quid sit esse divinum, stare non potest. Sic enim nulli in vita præsenti, quantumcumque edocto, esset per se notum, Deum esse : quum nullus in vita hac, quid sit Deus agnoscere valeat. Imo nec substantiis separatis, secundum naturalem ipsarum perfectionem esset per se notum, Deum esse : quoniam naturaliter divinam essentiam quoad quid est, capere nequeunt, sicut in libro de Causis, et in Elementatione theologica Procli Platonici comprobatur. Ad hoc ergo quod Deum esse, vel quodlibet simile, sit per se notum, sufficit ut quid termini signent veraciter cognito, prædicatum tam evidenter subjecto conveniat, ut nemo ratione perfungens, de veritate ambigere possit. Unde quod aliqui dicunt, nil esse notum per se, nisi quod cadit sub sensu, veritatem habere non arbitror: quum veritas primorum principiorum sit nota per se, quam liquet sub sensu directe et primo non cadere.

Sed nunc videndum, an præinducta opinio, Damasceni auctoritatem efficaciter solvat. Ait equidem, ita debere verbum Damasceni exponi, ut omnibus naturaliter inserta sit notitia Deum exsistendi, secundum rationem confusam atque communem, in quantum videlicet Deus est beatitudo, quam omnes naturaliter appetunt. Videtur autem ista expositio, Damasceni proposito non esse concordans. Damascenus namque primo primi libri capitulo auctoritatem ita inducit: Omnibus cognitio exsistendi Deum ab ipso naturaliter inserta est. Tertio autem capitulo eam sic repetit: Cognitio exsistendi Deum, naturaliter inserta est nobis; quia vero in tantum prævaluit diaboli perniciosa malitia hominum naturæ, ut quosdam in irrationabilissimum omniumque malorum pessimum perditionis deduceret barathrum, ut dicant Deum non esse, placuit Deo per Apostolos miracula facientes, eos ad veritatem reducere. Ex his Damasceni verbis patet, non solum naturaliter nobis esse innatam notitiam Deum essendi secundum rationem communem qua dicitur beatitudo, quum etiam pessimi quique beatitudinem appetant, secundum Augustinum in libro de Trinitate: quam nequaquam appeterent, nisi eam esse putarent. Itaque ultra hanc rationem communem, inserta est nobis de Deo quædam agnitio quoad id quod Deo est proprium: sicut quod Deus est ens perfectum, vel simile aliquid. Hoc tamen cum B. Thoma opinor, non esse omnino per se notum, an hoc ens quod est Deus, sit finitum vel infinitum, corporeum vel incorporeum; sed quod ipsum sit, omnino per se notum est.

Footnotes

  1. Ps. xiii, 1; LII, 1. ↩

  2. Sap. II, 21. ↩

Chapter 8 of 64