Skip to the text

Articulus 11

Demonstratio quod Deus est, ex ordine rerum in perfectione.

MERITO demum sacra Scriptura eos redarguit qui Deum ex rebus creatis invenire nequibant, quum ordo rerum factarum sit scala qua ad Creatoris notitiam intellectus faciliter scandere potest. Unde scriptum est : Vani sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei, et de his quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est artifex : a magnitudine enim speciei et creaturæ poterit cognoscibiliter horum creator videri.1 Nempe, quemadmodum ex pulchro ædificio mox omnibus sapientia innotescit artificis, ita ex mundi hujus intuitu, ex cœlorum ac siderum atque cœlestium motuum contemplatu, potest faciliter cunctis excellentia patere primi opificis. Omnia enim hæc suo motu ac ordine, sua diversitate ac indigentia unanimiter protestantur et clamant :2 Scitote quoniam ipse fecit nos, et non ipsi nos. Videmus namque quod in entibus sit ordo in bonitate ac perfectione : nam quædam quibusdam sunt perfectiora, actualiora, formaliora ac simpliciora. Magis autem et minus non accipiuntur nisi secundum accessum ad unum primum atque perfectum, quod sit ceterorum mensura ac regula, sic quod quanto amplius ad ipsum accedunt, tanto perfectiora consistant; et quo longius distant, eo imperfectiora mox fiant. Est ergo in rerum ordinibus devenire ad aliquod ens perfectum, actualissimum, formalissimum et simplicissimum. Hoc autem est Deus sublimis et benedictus. Denique, in omni ordine est aliquid primum et summum, itemque aliquid ultimum et infimum : ordo namque est debita habitudo superiorum ac inferiorum ad invicem. Est itaque in ordine entium ens primum ac summum. Rursus, extrema seu termini cujuslibet multitudinis maxime distant : quum ergo in rerum universitate descendendo perveniatur ad ens minimum atque vilissimum, quod est materia prima, quæ est pure passiva potentia, primum subjectum et prope nihil; oportet ascendendo quoque pertingere ad ens maximum atque dignissimum, quod sit prima forma omnia formans nilque informans, purus actus, nullius subjectum, et super omnia entia in semetipso independenter ac pure subsistens.

Præterea, ordo universi in speciebus mundi consistit. Species autem rerum convenienter coordinatæ connexæque sunt : habent se enim ut numeri, secundum Philosophum; quod etiam sensui constat. In omni autem multitudine ordinata, inferiora omnia ad supremum aliquod convertuntur, ut conserventur vel perficiantur ab ipso : aliter ordo ille non esset necessarius neque stabiliter permanens. Omnes ergo naturæ ac species rerum convertuntur ad primum ens, ut bene se habeant perfectæque sint. Conversio autem tendit in id a quo processio facta est. Nam quod ad aliud naturaliter convertitur, naturaliter indiget eo : ideo namque convertitur, ut in essendo atque agendo perfectionem sortiatur. Omnes ergo naturæ seu species mundi indigent primo ente. Non autem eo egerent, nisi ab eo procederent : nam ab eodem sortitur res esse et bene esse, seu esse, posse et agere. Imo si esse rei a nullo dependet, ergo nec posse, nec agere, nec permanere. Si enim res a se ipsa esse habet, indissolubilis est : ergo omni alio non exsistente, nihilo minus permanebit. Quumque nil in rerum natura sit otiosum et frustra, non utique poterit potentia et operatione carere. Indissolubilis itaque ordo rerum in essendo ac operando atque causando, evidenter demonstrat esse supra omnia entia sub ordine comprehensa ens quoddam æternum, perfectum, primum operans atque efficiens, a quo omnia in ordine mundi inclusa tam esse quam bene esse, tam naturam quam operationem, tamque virtutem quam causalitatem adepta sunt.

Hæc autem ratio ex dictis Platonis et Procli colligitur; et alibi eam diffusius introduxi, multa argumenta ex ea eliciens.3

Postremo, talis est entium ordo, quod quædam raro proveniunt, quædam frequenter, nonnullaque semper; et aliqua contingentia sunt, aliter se habere potentia. Est ergo aliquod ens omnino necessarium, atque incommutabile esse habens: alioqui totum universum dissolveretur et confunderetur. Tale vero ens Deum fatemur. Hanc quoque rationem Damascenus primo libro tangit: Omne, inquiens, increabile seu æternum, invertibile est et inalterabile; omne vero creabile, vertibile atque alterabile est: contrariorum namque sunt proprietates contrariæ; et quorum esse a versione incepit, hæc versioni subjecta sunt. Omnia autem citra Deum hujusmodi sunt: nam inferiora multiplici mutationi subduntur; superiora vero, vel localiter vel secundum electionem variabilia comprobantur. Omnia ergo creata, mutabilia sunt; et solum increatum ens, prorsus invariabile est. Verum hæc ratio Damasceni, dictis Platonis innititur. Peripatetici namque affirmant, intelligentias immutabiles esse atque immobiles, nec aliquo modo posse peccare neque errare, quamvis a primo ente procedant. Et hos S. Thomas sequens, ait quod in rebus creatis dici potest aliquid absolute necessarium. Non tamen sequitur eos in hoc quod adstruunt intelligentias nec errasse nec peccare potuisse: quod asserentes Aristotelici, dæmones esse negabant. Sed Plato aliter sensit. Inducit quippe primo Timæi summum Deum causis secundis cœlestibus (quas more suo deos appellat) ita loquentem: O dii deorum, quorum opifex idem paterque ego. Opera siquidem vos mea, dissolubilia natura; me tamen ita volente, indissolubilia.

Sed dubitatio oritur. Dictum est enim, quod Deum esse sit adeo per se notum, ut omni homini facillime possit ostendi Deum esse, imo hoc quilibet sanæ mentis, de facili considerare atque elicere ex ordine entium valeat. Huic vero contrariari videtur quod Plato primo Timæi inducit, dum ait: Igitur genitorem opificemque universi tam invenire difficile, quam inventum impossibile profari condigne. Et respondendum, quod opificem mundi invenire difficile est, non quidem absolute, quantum ad hoc quod sciatur esse, sed ut sciatur per modum quo est universorum causale principium. Non enim est parum difficile determinare quemadmodum mundi sit instituta molitio.

His itaque viis agnoverunt philosophi ex consideratione ordinis rerum, esse unum summum verumque Deum. Unde Aristoteles secundo Primæ philosophiæ fatetur quia id quod est maxime verum et ens, puta Deus, sit ceteris universis causa veritatis et entitatis.

Footnotes

  1. Sap. xiii, 1, 5. ↩

  2. Ps. xcix, 2. ↩

  3. Cf. de Lu-mine christ. theor. lib. 1, art. xxvi. ↩

Chapter 13 of 64