Skip to the text

Articulus 9

Quomodo intelligendum sit, quod aliqui summi doctores Deum dicunt moveri, seu motum ac mobilem.

De increata insuper Sapientia, quæ est verus Deus verique Dei unigenitus Filius, quum ipsa sit candor lucis æternæ et emanatio pura claritatis divinæ, scriptum est:123 Omnibus mobilibus mobilior est sapientia. Dionysius quoque primo Angelicæ hierarchiæ capitulo: Omnis, inquit, Patre moto, processio luminum in nos optime provenit. Si itaque Sapientia quæ Deus est, nedum mobilis, sed cunctis mobilibus exstat mobilior; et si Pater æternus movetur dum lumina gratiarum largitur: quomodo primum ens est motor omnino immobilis? Et respondendum, quod motus uno modo accipitur proprie pro vicissitudinata sive continua quadam egressione entis in potentia ad actum, sicut sanatio. Secundo accipitur communiter pro quacumque operatione: sicque secundum Dionysium quarto capitulo de Divinis nominibus, angelicæ mentes intelligendo dicuntur moveri in Deum. Primo igitur modo non competit motus Deo, sed secundo, in quantum de novo aliquid agendo dicitur moveri, quia procedit ad actum: quæ tamen processio recensque actio nil novitatis aut mutabilitatis ponit in Deo; sed in creaturis novitatem ac mutationem inducit. Quum ergo Sapientia increata sit maxime suæ illustrationis diffusiva, suæ bonitatis communicativa, suique operis productiva; ideo maxime mobilis appellatur. Quod vero iste sit sensus Scripturæ, ex verbis sequentibus innotescit. Causam namque mobilitatis istius quasi assignans : Attingit (haud dubium quin Sapientia), inquit, ubique propter suam munditiam;4 et quum sit una, omnia potest; et in se permanens, omnia innovat, et per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei ac Prophetas constituit. Simili sensu Dionysius Patrem ait moveri, eoque moto dona diffundi. Unde Hugo verba Dionysii pulchre exponit : Movetur (inquiens) Deus, non turbatione sui, sed miseratione nostri; movetur, non se concutiens, sed nos colligens; movetur, non se evacuans, sed nos replens; movetur, ad nos veniens, a se nusquam recedens. Pari denique modo intellexit Plato dum primum motorem asseruit mobilem. Optime namque agnovit Deum non esse mobilem motu proprie dicto, quoniam Deum ponebat esse agens formale, maxime separatum ac superexaltatum. Unde Aristoteles Platonem in hac positione redarguens, non mentem sed verba Platonis impugnat : quod utique sæpius facit.

Footnotes

  1. Ibid. 24. ↩

  2. Sap. VII, 26, 25. ↩

  3. 1 Cor. 1, 24. ↩

  4. Ibid. 27. ↩

Chapter 11 of 64