Skip to the text

Proœmium

SCIMUS quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus verum Deum. I Joann. v, 20.

Ipse enim Unigenitus Dei Patris in hoc natus est et ad hoc venit in mundum, ut testimonium perhiberet veritati.1 Quid autem est veritati testimonium perhibere, nisi mentes rationales a rebus creatis atque caducis ordinate abstrahere, et ad unius summæ veritatis æternæque bonitatis cognitionem amoris plenam attollere? Finis igitur adventus Filii Dei alius prorsus non est nisi cognitio Dei altissimi formata et amore referta, quemadmodum ad Patrem loquens unicus atque carissimus Filius ejus : Hæc est (inquit) vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.23 Hoc equidem est quod alibi scriptum est : Tu Deus noster, suavis et verus es. Nosse te, consummata justitia est ; et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis.4 Unde Doctor divinus in libro Spiritualis desponsationis fatetur et ait : In supernaturali et spirituali visu universa salus nostra consistit. Et Augustinus : Visio, inquit, est tota merces. Denique Aristoteles decimo Ethicorum, contemplativam felicitatem in speculatione optimæ veritatis seu præstantissimi speculabilis constituendam professus est. Quod Platonem quoque non latuit : ait etenim, quoniam non solum mentes cœlestes, sed rationales etiam animas opifex mundi molitus est, quatenus ab incorporea atque corporea intellectuali substantia, scilicet angelo et homine, agnosceretur et laudaretur.

Palam est itaque, quia Deum benedictum et sanctum cum affectu cognoscere et pura mente laudare, finis rite censetur omnis intellectus creati. Omne igitur exercitium, omnem conatum et affectum, omnem industriam et diligentiam universamque vitam nostram ad hunc finem infatigabiliter ordinemus. Quem non nisi purgata mente sortiri poterimus : idcirco beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.5

DE NATURA

ÆTERNI ET VERI DEI

Footnotes

  1. Joann. XVIII, 27. ↩

  2. Joann. XVII, 3. ↩

  3. Sep. XV, 1, 2. ↩

  4. * Joannes Ruysbroeck ↩

  5. Matth. V, 8. ↩

Chapter 2 of 64