Skip to the text

Articulus 3

De causa motiva atque finali hujus lucubrationis.

PORRO, quia scientia rationem concernit ac perficit, virtutes vero morales passionum reformatrices, appetitum sensitivum respiciunt atque perornant; non autem possibile est rationem veraciter perfici, nisi appetitus sensitivus inferior antea perficiatur (oportet namque ab inferiori ordiri, et paulatim ac ordinate ad superiora progredi perfectionemque sortiri :1 quoniam, contestante Apostolo, non prius quod spirituale, sed quod animale, deinde quod spirituale) : idcirco qui fructuose et provide cupit in cognitione Dei naturali profunda, subtili proficere, primo atque præcipue omnem laborem sollicitudinemque impendat ad passiones refrenandas, vitia depellenda, et ad virtutes morales, humilitatem, mansuetudinem, patientiam, temperantiam, adipiscendas. Hoc est quod Cassianus docet et ait :2 Duplex est scientia, puta : ethica seu moralis, cujus finis non est scire, sed virtutes acquirere (prout primo Ethicorum Aristoteles scribit, Quid est virtus scrutamur, non ut sciamus, sed ut virtuosi et boni efficiamur); alia vero, est scientia theorica seu contemplativa, cujus finis est veritatis agnitio. Qui ergo theoricam cupit scientiam adipisci, primo in ethica exercitetur.

Finis vero hujus operis est, ut simul ex consideratione invisibilium Dei, ex contemplatione sempiternæ virtutis Altissimi, ex agnitione Divinitatis æternæ, delectemur in Domino, abstrahamur a sæculo, inflammemur in Deo, moriamur carni et vitio, donec feliciter consummemur in Christo. Ob hæc nempe conditi sumus, mundum reliquimus, Cartusienses effecti sumus. Hoc est quod Doctor ait divinus : Ut rationalis creatura unionem Dei sublimem valeat adipisci et supernaturaliter possidere, Deus cœlum et terram et cuncta plasmavit. Ob hoc denique Deus ipse factus est homo, vixit in mundo, docuit viam vivendi, ac formam Deo inhærendi in semetipso nobis monstravit.

Multos interim, etiam religiosos itemque devotos, a jam dicta divinorum notitia naturali optanda ac requirenda retardat et abstrahit, quod cernunt plurimos in prædicta cognitione tam excellentes, vanos esse, elatos ac vitiosos, absque timore, mundique amatores, quum tamen nonnulli simpliciores ac tardioris ingenii, devoti et humiles inveniantur. Unde superfluum videtur eis et vanum, talia tam inhianter exquirere, tam studiose addiscere, quibus multi tam parum proficiunt, imo tam multum deficiunt. Verum, ut dixi, istud nequaquam scientiæ sed abusioni scientis imputare oportet. Non ergo vanorum negligentiumque in divino obsequio vitiosa abusio, pura piaque corda a prædicto retrahat studio : quoniam, teste Augustino, scientia caritati adjuncta plurimum prodest.

Quoniam igitur, mi frater carissime, et in visceribus sincerissimæ caritatis unice prædilecte, atque super millia auri et argenti semper cordialissime præamande, vitæ tuæ exercitia optime nosco, et devotissimæ mentis tuæ circa divina affectum singulariter scio; ita ut non inaniter confidere possim te prædictæ sapientiæ salubriter fore capacem, atque tantumdem miti ac humili animæ tuæ eam consistere fructuosam, quantum vitiosis elatisque cordibus eam scio nocivam : propterea eximia caritate tua inductus, hoc opus aggredior. Hoc enim caritas perfecta deposcit, ut amans dilecto omne quod valet bonum communicet. Porro, quum ipse divinus et magnus Dionysius libros suos unice sibi dilecto, videlicet Timotheo, conscribat, nulli videatur ineptum, si ego peccator et parvus Dionysius, sub pedibus illius longe prostratus infime jacens, ista tibi mihi in æternum carissimo dilectione urgente conscribo.

Footnotes

  1. 1 Cor. xv, 46. ↩

  2. Cf. t. XXVII, p. 302 Cet. s. ↩

Chapter 5 of 64