Skip to the text

Articulus 15

Quod esse, Deo propriissime conveniat; et de qualitate seu modo esse divini.

UNUMQUODQUE præterea tanto comprobatur esse plenius id quod est, quanto fonti suæ exsistentiæ ac perfectionis amplius appropinquat. In omni etenim ordine, primum est perfectum: quemadmodum primum calidum, scilicet ignis, perfecte est calidum; et primum lucidum, scilicet sol, perfecte est lucidum. Quum ergo Deus æternus et summus, sit ens per essentiam, ens per se ipsum, ens independens; oportet ut esse divinum sit prorsus perfectum ac plenum. Id enim quod enti per se convenit, non potest esse minoratum vel diminutum in ipso: nam propter recessum a primo perfectionis principio, diminutio et imperfectio in posterioribus oriuntur, quemadmodum Proclus Platonicus pulchre demonstrat. Ipsum igitur esse convenit Deo secundum omnem plenitudinem, nobilitatem ac perfectionem essendi : ita ut, teste Anselmo in Monologio, omne quod absolute loquendo dignius est habere quam non habere, Deo attribuamus. Quemadmodum enim lux omnis creata, quantumcumque præclara, divinæ lucis respectu est velut caligo ac tenebra; sic omne esse creatum, quantumcumque perfectum, per comparationem divini esse, potius non esse seu nihil quam aliquid fore videtur.

Nunc ergo, o nobilis anima, contemplare opificem tuum in nomine suo quod est Esse seu Qui est. Contemplare esse divinum, quomodo cum summa simplicitate omnem nobilitatem cum immensa plenitudine comprehendit. Quum namque esse divinum sit æternum, a nullo dependens, idcirco est primum; et quia est primum, ideo est maxime causans atque dignissimum, imo omnis causalitatis et bonitatis ac fecunditatis fontale principium. Rursus, quum esse divinum sit primum, oportet ut sit simplex ac purum : aliter posset resolvi in aliquid prius, nec esset simpliciter primum atque perfectum, nisi simplex esset ac purum. Quum vero sit simplicissimum, quidquid in ipso est, non est nisi ipsummet esse divinum. Et quia est purum, nil habet de non esse, de potentialitate, de minoratione seu terminatione essendi admixtum : propterea est vere immensum et omnino plenissimum. Et sicut non esse seu nihil, dicitur per meram fugam omnis entitatis totiusque essentiæ; sic esse perfectum, esse divinum, esse simpliciter dictum, accipitur per omnimodam fugam totius non esse, atque per immensum recessum a non ente. Tale vero esse, quum sit ab omni potentialitate semotum, est vere actualissimum; et quum sit ab omni materiali contagione ac proprietate liberrimum, est vere formalissimum; et quum sit ab omni specificante seu contrahente differentia elongatum, tanquam omniformiter quomodolibetque perfectum, idcirco est vere illimitatum, interminabile, illocale, intemporale, incircumscriptum. Denique, ut Bonaventura testatur, ipsum esse adeo exstat certissimum, ut nequeat cogitari non esse. Idem dicit Albertus. Nil enim habet de non esse, nec actu neque potentia, nec secundum veritatem neque secundum æstimationem. Si ergo Deus nominat esse primarium, æternum, perfectum, impossibile est cogitare ipsum non esse. Quo devoti Doctoris testimonio confirmatur positio qua ante disserui quod Deum esse, sit omnino per se notum.

Elucescit ergo quod esse divinum sit æternum ac primum, maxime causans, præstantissimum, simplicissimum, purissimum, immensum, plenissimum, actualissimum, formalissimum, illimitatum, per cuncta incedens, omnia penetrans, immutabilissimum ac præsentissimum. Unde B. Hilarius septimo de Trinitate, ipsum esse Deo potissime competere docens : Esse, inquit, non est accidens Deo, sed subsistens veritas, manens causa, et naturalis generis proprietas. Et divinus Dionysius quinto capitulo de Divinis nominibus, Deum in nomine suo præclaro quod est Esse, contemplans ac laudans : Laudemus, inquit, divinam bonitatem ut exsistentem, et omnibus entibus exsistentiam exhibentem. Ipsa equidem substantificatrix causa est totius esse secundum supersubstantialem suam virtutem, estque creatrix omnis exsistentis, substantiæ, personæ atque naturæ, omnium sæculorum principium et mensura. Non enim dicitur Deus aliquo particulari modo exsistens, sed simpliciter, universaliter, indefinite et incircumscripte, quia essendi plenitudinem in se ipso accepit. Propter quod Rex sæculorum vocatur, tanquam substitutor cujuslibet particularis entis ac esse.1 Hæc Dionysius.

Insuper, ut sciatur cur esse tam proprie competit Deo, pensemus quid de ipso esse creato secundum se atque communiter sumpto dicunt philosophi. De ipso nempe noster gloriosus philosophus, fidelis Boetius, dicit quod esse sit actualissimum : imo ipsum est actualitas omnium perfectionum posteriorum, quia nec vita, nec sapientia, neque cognitio, nec natura, nec gratia aliquid actualitatis seu perfectionis sortiuntur, nisi in quantum participant esse, seu rationem entis includunt. Propterea Avicenna in sua Metaphysica adstruit, quod esse vel ens, est primum quod cadit in intellectum. Nil enim intelligitur nisi in quantum est ens. Unumquodque namque intelligitur secundum quod est in actu: unde non ens seu nihil, intelligitur per ens vel aliquid; ens quoque in potentia, intelligitur per ens in actu. Esse ergo secundum propriam rationem nominat actualissimam perfectionem, summe communem atque causalem. Idcirco in libro de Causis habetur : Esse est prima rerum creatarum, et non est ante ipsum creatum aliud. Quod Proclus in Elementatione theologica, Dionysius quoque quinto de Divinis nominibus contestantur, causam hujusmodi assignantes, quoniam ceteræ participationes divinæ bonitatis, videlicet vivere, sentire, cognoscere, sapientia, pietas, sanctitas, ac reliquæ bonitates creatæ, præsupponunt ipsum esse, et participant ipsum. Quum ergo nomina creaturarum ad perfectionem spectantia Deo præsertim conveniant, constat quod esse, Deo potissime convenit. Unde Damascenus primo libro fatetur, quod Esse seu Qui est, videtur primum principaleque nomen Dei, quia totum in se ipso comprehendit esse, velut pelagus quoddam substantiæ infinitum et indeterminatum.

Footnotes

  1. Tim. 1, 17. ↩

Chapter 17 of 64