Skip to the text

Articulus 14

Explanatio quorumdam nominum sine quorum notitia ista intelligi nequeunt.

FREQUENTER interim orthodoxi doctores, qui scriptis suis theologicis naturalem philosophiam admiscent, utuntur nominibus apud philosophos assuetis ac notis, sed lectoribus in philosophia minus expertis, non adeo planis: expedit ergo nomina talia, prout præsens deposcit editio, paululum explanare. Sæpe namque occurrunt nomina ista: actus, potentia, forma, materia, operatio, habitus, esse, posse et agere, causa, principium, atque similia. Quorum nonnulla satis (ni fallor) sunt nota. Quædam vero, si perfecte intelligi debeant, maxima expositione atque graviori egent tractatu. Sed nunc compendiosius quo fieri potest reserentur.

Advertendum igitur, quia secundum Philosophum nono Primæ philosophiæ, actus et potentia dividunt ens, inveniunturque in omni genere entis seu prædicamento, et ex opposito distinguuntur. Actus enim proprie dicitur principium operandi, movendi ac transmutandi aliud secundum quod aliud. Non enim accipitur hic actus ut sit idem quod factus; neque sic ut sit idem quod actio quæ est unum decem prædicamentorum; nec sumitur pro operatione vel aliquo accidente dumtaxat, sed secundum communitatem qua ambit omne genus: ita quod quælibet res atque natura quæ est activum principium agendi, vel movendi seu transmutandi aliud in quantum aliud, sive sit in genere substantiæ sive accidentis, actus valeat nuncupari. Unde Deus, qui omnia condidit, movet ac regit, actus vocatur. Intelligentia quoque seu angelus, qui est activum principium cœlestium motuum, anima etiam, quæ corpus informat, regit ac perficit, actus dicuntur. Quælibet insuper forma, est actus suæ materiæ: ut color est actus parietis quem colorat. Dicitur autem in definitione actus, aliud secundum quod aliud. Nam quædam agunt in se, et movent atque transmutant se ipsa, quemadmodum animalia; sed non secundum idem movent et agunt, moventur et aguntur. Movent nempe et agunt, in quantum aliquid de perfectione primi actus, utpote Dei, participant; moventur vero, itemque aguntur, propter imperfectionem sibi annexam, vel propter sui distantiam a primo immobili ente. — Porro potentia uno modo active accipitur, scilicet pro potestate seu vi; sicque in Deo invenitur, nec ita ab actu distinguitur. Secundo autem potentia sumitur quasi passive, et differt ab actu: est enim passivum principium transmutandi seu movendi ab alio secundum quod alio. A potentia primo modo accepta, dicitur aliquid potens; sed a potentia secundo modo sumpta, aliquid appellatur possibile. Omne ergo quod ab alio perficitur, mutatur, movetur vel actuatur, potentia nominatur, vel habens potentiam. Non ergo potentia sumitur nunc prout differt ab essentia et operatione, videlicet pro quadam accidentali vi entis quæ inter essentiam operationemque mediat; neque pro qualitate secundum quod in prædicamentis naturalis potentia vel impotentia dicitur secunda species qualitatis, sed prout in omni genere entis reperitur: ita ut quælibet entitas imperfecta ac mobilis, potentia appelletur. Sic enim materia prima vocatur potentia, quia a forma perficitur et ab ea movetur. Omne quoque genus se habet ad propriam speciem sicut potentia ad actum. Genus enim designat naturam quantum ad perfectionem communem ac illimitatam, quam complet ac perficit species, id est, completur in se per differentiam.

Demum, sicut ens dividitur in actum et potentiam, ita secundum aliquem modum substantia composita dividitur in formam atque materiam. Forma enim est quæ dat esse rei; materia vero est formæ subjectum, et recipit esse ab ea. Actus itaque et potentia se habent in plus quam forma et materia. Nam inveniuntur in separatis seu incorporeis, atque corporeis; materia autem et forma in solis corporalibus inveniuntur substantiis: quamvis forma vicissim in separatis esse dicatur. Dicitur enim in libro de Causis, quod intelligentia est plena formis. Et Boetius in libro de Trinitate Platonem sequens: Formæ (inquit) quæ in materia reperiuntur, a formis quæ extra materiam sunt derivantur. Dicitur namque forma non solum ab informando, sed etiam a foris manendo. Duplex ergo est forma, puta: informans, qualis est omnis forma corporalium rerum; et foris manens, quæ est origo et causa formæ materiam actuantis. Sicque Deus forma dici potest: quippe qui omnia superno ducit ab exemplo, omnia secundum ideales rationes producens, formans atque distinguens, ut Rabbi Moyses ait. Sic quoque intelligentiæ, quum sint separatæ naturæ et immateriales essentiæ, appellatæ sunt formæ.

Advertendum vero quod nomina ista, actus et potentia, forma et materia, multum solent extendi atque communiter accipi, in tantum ut omne perfectum respectu imperfecti, omne principium respectu principiati, omne agens respectu patientis, se habere dicantur per modum actus et formæ, et illa per modum potentiæ atque materiæ, seu potentialiter atque materialiter. Id quoque quod secundum unam considerationem seu comparationem se habet ut forma et actus, secundum alium modum se habet per modum potentiæ sive materiæ: ut anima rationalis, quantum ad corpus, cui dat esse, dicitur actus; sed per comparationem ad Deum, a quo recipit esse et omne quod est, appellatur potentia. Et idem est de intelligentia. Unde in omni ente creato inveniuntur actus et potentia, eo utique modo quo Boetius in libro de Hebdomadibus asserit, in omni ente citra Deum esse compositionem ac distinctionem ex quod et quo est. Etenim per quod est, intelligitur potentia vel materia; per quo est, forma seu actus. Verum an ista compositio atque distinctio sint reales, an secundum rationem dumtaxat, difficilis quæstio est, quæ hic solutionem non exigit.1

Quid autem sit habitus? Aliquid convenit rei vel actualiter, ut scientia consideranti; vel potentialiter, ut beatitudo bonæ indolis puero, de quo dici solet quod sit felix puer; vel medio, videlicet habitualiter: sicut de equo veloci ad præsepe ligato dicimus quia velociter currit; et de viro erudito ac dormiente asserimus quod sit magnus contemplator et multa cognoscat, non utique actualiter, sed habitualiter. Inter potentiam enim et actum, habitus mediat, ut inter voluntatem et Dei dilectionem est caritas media. Iterum, inter essentiam et operationem potentia media perhibetur, sumendo potentiam pro naturali vi entis creati: nam inter animam et cognitionem mediat intellectus. In omnibus vero creaturis diversificari dicuntur essentia, potentia et operatio; seu esse, posse et agere. Nam in angelicis quoque spiritibus, in quibus minus sic esse videtur, hæc diversificantur. Unde capitulo undecimo Angelicæ hierarchiæ Dionysius dividit angelos in essentiam, virtutem et operationem.

Hæc itaque pro intelligentia dictorum ac dicendorum tacta sunt magis quam dicta.

Footnotes

  1. Cf. t. XIX, p. 401 C et s. ↩

Chapter 16 of 64