Skip to the text

Articulus 23

De nomine Domini tetragrammaton.

RABBI Moyses denique in libro de Deo benedicto, et alibi, de divinis nominibus tractans: Aliqua (inquit) nomina dicuntur de Deo per respectum ad creaturas, ut Creator, prædestinator et Dominus; quædam autem nomina enuntiantur de Deo per modum qualitatis circa divinam essentiam, ut sapiens, pius, omnipotens; quædam per modum quantitatis, sicut immensus, incircumscriptus, magnus; aliqua quoque per modum aliarum proprietatum: quamvis hæc omnia transeant in divinam substantiam quantum ad rem significatam. Porro nomen Domini quod est tetragrammaton, significat divinam essentiam absolutam, puram ac nudam, prout in se ipsa subsistit, omni respectu ad alia circumscripto. Idcirco est nomen maxime incommunicabile, appropriatum soli Deo: quia designat veritatem divinæ essentiæ in se. Unde secundum Thomam, nomen tetragrammaton est magis incommunicabile et magis proprium Creatori quam hoc nomen, Deus: quia significat divinam essentiam ut incommunicabilem, atque (ut sic liceat fari) tanquam singularem singulariterque subsistentem.1234567 Hæc autem ita intelligenda non sunt quasi divinam essentiam vel nominare vel agnoscere valeamus absolute et pure, et sicut in se ipsa consistit quantum ad quid est, sed solum quantum ad quia est.

Exod. vi, 2, 3.

Præterea, super illud Exodi, Ego Dominus apparui Abraham, Isaac et Jacob, in Deo omnipotente, et nomen meum Adonai non indicavi eis, dicit Nicolaus de Lyra, quod Adonai significat generale dominium, et non ponitur, vel potius non scribitur, in loco præsenti, quum dicitur, Nomen meum Adonai, etc., sed scribitur nomen Domini tetragrammaton; loco cujus pronuntiatur hoc nomen, Adonai : quoniam nomen istud tetragrammaton, tantæ sanctitatis ac reverentiæ reputatur apud Judæos, quod nominari non debet nisi a summo sacerdote, et solum in benedictionibus in templo fiendis. Propterea loco illius tam sanctissimi nominis, pronuntiatur Adonai, quod hic tamen non scribitur : sicut si apud nos hoc nomen, Deus, tantæ esset dignitatis, ut ubicumque scriptum inveniretur, loco ejus diceretur hoc nomen, Dominus. Nostra ergo translatio habet nomen quod pronuntiatur, non autem quod scribitur. Postremo istud nomen tetragrammaton revelavit Dominus Moysi, non tantum quoad vocem, sed quantum ad rem significatam : quando videlicet vidit divinam essentiam in raptu, sicut et Paulus, quemadmodum Augustinus in libro de Videndo Deum testatur.

Ibid. xxxiii, 11; Num. xii, 8; 11 Cor. xii, 2-4.

Footnotes

  1. 1a part. q. xiii, a. 11 ad 1um. ↩

  2. Ps. lxxxviii, 7. ↩

  3. Galat. iv, 8. ↩

  4. Ps. xcv, 5. ↩

  5. Ps. xvii, 32. ↩

  6. II Par. xvi, 9; ↩

  7. Prov. xv, 3. Job xlii, 2. ↩

Chapter 25 of 64