Skip to the text

Articulus 2

De utilitate cognitionis divinæ quæ per naturalem rationem acquiri potest et disci.

CERTUM præterea est, quoniam ad futuri sæculi beatificam Dei visionem nemo pertingere valeat, nisi qui modo per veram ac gratificantem dilectionem summo bono vehementius quam universis creaturis intendit, unitur, adhæret. In vita ergo præsenti, tota ac summa perfectio est, in divino amore accendi, procedere, stabiliri : et quæ nos ad actualem Dei amorem amplius provehunt, ea utique utiliora ac desiderabiliora consistunt. Quum ergo cognitio sit causa et via dilectionis (cognitio enim menti ostendit cur aliquid diligatur), propterea naturalis et acquisita cognitio in tantum optanda est ac utilis, in quantum cooperando animam ad Dei amorem et cultum erigere atque perducere potest. Porro naturalem Dei agnitionem appello, quæ ex consideratione naturæ et ordinis rerum creatarum elicitur : res enim creatæ, sunt quædam participatæ similitudines Creatoris, ex quarum consideratione Creator cognoscitur, quemadmodum ex speculatione effectus dignoscitur causa. Qui igitur naturali notitia Dei perfecte ornatur, intellectum suum ad Dei contemplationem facillime atque uberrime extendere potest, quoniam quidquid ex rebus mundi sensibilis exterioribus sensibus ejus objicitur, hoc intellectui protinus materia (id est objectum atque imago) contemplandi Creatorem efficitur : didicit namque creaturas tanquam simulacra Creatoris adspicere, et quidquid in eis apparet, ad supersapientis opificis admirationem referre. Quum ergo, teste S. Cyrillo, totus sensibilis mundus sit schola, et rationibus sapientiæ plena sint omnia; constat quod prædictam Dei cognitionem sortitus, in cunctis et singulis etiam minimis creaturis causam ac speciem habeat atque reperiat contemplandi Deum altissimum. Unde B. Antonius, cui prædicta Dei cognitio partim quidem ex naturalis ingenii claritate, partim vero ex divina illuminatione innotuit, cuidam philosopho interroganti qualiter tanta cognosceret quum libros non haberet, respondit : Meus, o philosophe, liber est ipsa rerum natura totaque sæculi machina.

Insuper, habitus est, quo quis, quum voluerit, facillime utitur ac operatur : est enim habitus velut altera natura. Qui ergo habitualem fuerit divinorum agnitionem adeptus, prompte, frequenter ac subito, in omni loco et tempore atque negotio, poterit cor suum ad Deum dirigere, ipsasque divinæ naturæ proprietates, prout in rebus creatis multiformiter naturaliterque relucent, subtiliter speculari, seriatim contueri, profunde scrutari delectabiliterque pensare.

Denique, naturalis ista cognitio Dei, ad gratias gratis datas pertinet : ideo et bene et male ea uti quilibet potest. Quemadmodum igitur in viro vano ac tumido, inflationis et dedignationis seu aliorum contemptus est causa ; ita in viro gratioso ac humili meritoria perhibetur, salubris et maxime utilis. Hæc siquidem Dei cognitio actus est sapientiæ quæ est habitus naturalis et acquisitus : idcirco in se meritoria non est. Sed dum gratia informatur, et caritate perficitur ac imperatur, tunc Deo fit placita, æternæ vitæ meritoria et divina.

Chapter 4 of 64