Skip to the text

Articulus 1

Quæ sit præsentis editionis intentio, et de modo procedendi in opere isto.

QUONIAM itaque benedicti Dei agnitio tam magnum tamque salubre bonum est ut ipsa protectionem mereatur divinam, quemadmodum Deus æternus per os divini David testatur:1 Protegam (inquiens) eum. Cur utique, nisi quoniam cognovit nomen meum? Unde in Dei contemplatione sciens Propheta felicitatem consistere, orat: Ostende faciem tuam, et salvi erimus. Denique Christus in evangelio Joannis, sui ipsius manifestationem, id est evidentem et claram notitiam, pro omnium meritorum præmio repromittit, dum ait:2 Qui diligit me, diligetur a Patre meo;3 et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum.4 Nunc enim videmus per speculum in ænigmate, id est per formas seu species creatas in quadam obscuritate; tunc vero manifestabit se Christus sanctis piisque cordibus, quando facie ad faciem, id est clare et immediate, videre cœperimus: non per similitudines Deum obscure et imperfecte repræsentantes, quales sunt omnes formæ atque naturæ creatæ, quæ utique a divina perfectione infinite occumbunt, et ideo eam ænigmatice repræsentant; sed per speciem increatam, quæ est ipsamet veritas prima seu divina essentia, quam prorsus necesse est omni menti creatæ loco intelligibilis formæ immediate uniri, si Deum sublimem debeat beatifice speculari, vel sicuti est intueri. Propterea operis hujus intentio est de unius summi Dei natura ac proprietate tractare, non qualitercumque, sed secundum naturalis rationis processum, ea dumtaxat de divina essentia considerando, quæ per naturalem rationem investigari possunt atque probari.

Verumtamen ne consideratio talis reputetur infirma, funiculo triplici, qui difficile rumpitur, stabilietur ac fulcietur.5 Est nempe propositi ea quæ de Deo glorioso et vivo tractanda sunt, tripliciter comprobare, videlicet, auctoritate Scripturæ canonicæ, auctoritate quoque catholicorum doctorum, et item auctoritate philosophorum. Si namque divina natura philosophis prorsus ignota fuisset, Apostolus non diceret: Invisibilia Dei a creatura mundi per ea quæ facta sunt intellecta, conspiciuntur; sempiterna quoque virtus ejus et divinitas:6 Deus enim revelavit illis. Idcirco, ut Damascenus quarto libro affirmat: Si ab his qui foris sunt (id est a philosophis) fructificare utile aliquid poterimus, non abjectabile est. Datum quippe est illis philosophari propter nos: nam eis labor appositus est, nobis autem servatus est fructus.

Footnotes

  1. Ps. xc, 14. ↩

  2. Ps. lxxxix, 4, 8, 20. ↩

  3. Joann. xiv, 21. ↩

  4. 1 Cor. xiii, 12. ↩

  5. Eccle. iv, 12. ↩

  6. Rom. i, 20, 19. ↩

Chapter 3 of 64