Articulus 21
Quod Deus proprie appellatur essentia, abusive autem substantia.
UT autem septimo de Trinitate Augustinus testatur, essentia dicitur ab esse, substantia vero a subsistere. Quemadmodum ergo esse Deo tam proprie competit, ut ei dumtaxat plene perfecteque competat, sicut et Job sanctus fatetur:1 Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es? Sicut itaque esse Deo soli propriissime convenit, ita et ipse aptissime dici potest essentia. Denique tam proprie Deo essentia, quæ Græce vocatur οὐσία, adscribitur, ut Augustino testante, fortassis solum Deum oporteat dici essentiam: vere enim solus est, qui prorsus incommutabilis exsistit. Unde Hieronymus ad Marcellam ait: Deus solus, qui exordio caret, vere essentiæ nomen tenet. Cujus natura propter suam immutabilitatem, nec præteritum novit neque futurum: non est enim in Deo successio. — Subsistere vero dicuntur, in quibus quasi in subjectis sunt aliqua. Subsistere namque est sub alio esse: quod secundum Augustinum septimo de Trinitate, rebus mutabilibus atque compositis congruit, quum ipsæ accidentium fiant subjecta. Quum igitur Dei natura simplicissima invariabilisque consistat, in quam nec motus nec accidens cadere valet; sicut ipsa nulli subjicitur accidenti aut formæ, ita nec substantia proprie appellatur, sed potius abusive, sumendo substantiam pro essentia.
Sed quæri potest, an intelligentia proprie nominetur substantia. Et respondendum, quod in omni natura intellectuali creata diversificantur esse, posse et agere. Intelligentia igitur dici potest substantia, quum ejus natura sit subjectum suæ potentiæ, et potentia actionis. Intelligentia quoque quum habeat esse limitatum, receptum atque specificum, ponitur in categoria seu prædicamento substantiæ; non autem Deus, cujus natura prorsus immensa illimitataque est, super omne genus ordinemque exsistens. Idcirco intelligentia proprie dici potest substantia, non Deus. Nihilo minus, quoniam usus doctorum est Deum appellare substantiam, decet nos consuetudinem assequi, et nomen substantiæ congruenter interpretari, non prout a subsistendo accidentibus dicitur, sed prout a per se stando nomen sortitur. Etenim substantia dicitur res nulli subjecto inhærens nec alteri innitens: quod Deo præcipue competit, quum ipse sit bonitas separata, idealis atque perfecta.
Footnotes
-
Job xiv, 4. ↩
Chapter 23 of 64