Articulus 4
De cognitione Dei infatigabiliter requirenda.
LÆTETUR cor quærentium Dominum;1 quærite Dominum et confirmamini, quærite faciem ejus semper. Quemadmodum quintodecimo de Trinitate Aurelius Augustinus disseruit : Id quod semper quæritur, nunquam inveniri videtur. Quomodo ergo lætabitur, et non potius contristabitur, cor quærentium Dominum, si quem quærunt, invenire non potuerint? Et tamen Deum posse inveniri Isaias testatur, qui monet:2 Quærite Dominum dum inveniri potest. Et Psalmista:3 Prope (inquit) est Dominus omnibus invocantibus eum.4 Si ergo quæsitus potest inveniri, cur dicitur, Quærite faciem ejus semper, nisi quia et inventus quærendus est? Sic enim sunt incomprehensibilia requirenda, ne se reputet nil invenisse, qui quam sit incomprehensibile quod quærebat, invenire atque agnoscere potuerit. Cur itaque amplius quærit, si incomprehensibile esse deprehendit quod quærit, nisi quia cessandum non est quamdiu in ipsa incomprehensibilium rerum inquisitione proficitur, et melior semper efficitur quærens bonum tam magnum, quod et inveniendum quæritur, et quærendum invenitur? Nam et quæritur ut inveniatur dulcius, et invenitur ut quæratur avidius. Unde in Ecclesiastico Sapientia ait: Qui edunt me, adhuc esurient; et qui bibunt me, adhuc sitient.5 Hæc Augustinus. — Sed obviare videtur quod apud Joannem dicit Salvator: Qui biberit ex aqua quam ego dabo, non sitiet in æternum. Sed hoc referri potest ad vitam futuram. Tunc enim replebitur in bonis desiderium nostrum, juxta illud Psalmistæ:6 Satiabor quum apparuerit gloria tua. Itaque, prædilecte, quæramus et læti quæramus faciem Domini Dei nostri. Deus nempe de cœlo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens aut requirens Deum.7 Nec terreat nos incomprehensibilitas ejus, sed pensemus verba Hilarii: Ego, ait, non comprehendo, et consolabor me tamen. Archangeli nesciunt, Angeli non audierunt, sæcula non tenent, Propheta non sensit, Apostolus non interrogavit, Filius ipse non edidit: nihilo minus credendo incipe, procurre, persiste. Etsi non perventurum sciam, tamen gratulor profecturum: qui enim pie infinita persequitur, quamvis non contingat, tamen prodeundo proficiet. Hoc est quod ait Psalmista: Accedite ad eum, et illuminamini, et facies vestræ non confundentur; atque unigenitus Filius: Eum qui venit ad me, non ejiciam foras. Unde Cyrillus: Semper (inquit) disce, et in extremis horis sapientiæ stude.8 Nihil enim est homo sine sapientia. Sed vera sapientia est quæ sanctæ simplicitatis innocentia decoratur. Unde semper oportet addiscere, et in extremis horis fundum sapientiæ desiderabilius investigare. Finis enim prudentis sapientia est: ideo quo ei viciniores efficimur, eo majori avidiorique impetu ad ejus amplexum curramus.9 Si enim non proficimus, mox deficimus. Igitur, donec in semita fueris, semper disce, nec unquam putaveris satis esse: nempe si steteris, retrocedis. Sed, teste magno Cyrillo, vera sapientia ea est mentis veritas qua summum bonum, quod Deus est, recta fide conspicitur, et casta dilectione tenetur. Denique, ad adipiscendam divinorum notitiam, ad sapientiæ quæ est summi Dei agnitio adeptionem, ipsi quoque meliores philosophi omne studium omnemque inferiorum rerum scientiam ordinabant.10 Unde Aristoteles, cui (teste Hieronymo) pene totum id revelatum est quod naturaliter sciri potest, primo de Animalium partibus ait: Modicum illud quod de divinis substantiis (et præsertim utique de vero Deo) cognoscere possumus, desiderabilius est atque præstantius omnibus quæ de corporeis entibus valemus agnoscere. Quod etiam Plato in Timæo insinuasse videtur. Quapropter beatus Apostolus: Omnia (inquit) arbitror detrimentum esse propter eminentem scientiam Domini mei Jesu Christi.
Footnotes
Chapter 6 of 64