Articulus 13
Quotuplici via conscendat intellectus humanus ad Creatoris notitiam ex rebus creatis.
OPORTET demum in primis propter dicenda advertere, quot modis aliquid Deo attribuamus, et quot viis eum agnoscere valeamus. Quidam autem affirmat, quod quamvis in particulari diversis viis utimur ad Dei cognitionem adipiscendam, reducuntur tamen ad tres, puta ad viam causalitatis et eminentiæ atque ablationis, dicens Dionysium septimo capitulo de Divinis nominibus hoc dixisse.1 Et utique verum est quod ex verbis Dionysii istud elici possit. Nihilo minus diversos Dionysii libros sollicitius perlustrando, convenientius dicendum invenio, quod quatuor viis in Dei nominationem atque notitiam ascendamus : quæ tamen ad duas reducuntur. Cognoscimus enim Deum : primo, per positionem, affirmando de Deo quæ absolute loquendo dignius est inesse quam non inesse : sicque adscribimus Deo esse bonum, esse vitam, esse substantiam. Secundo, per ablationem, negando de Deo quidquid in creatis entibus invenitur, tanquam de eo qui omnia in infinitum transcendit. Tertio, per causalitatem: quoniam considerando naturam et modum rerum creatarum, pertingimus ad hoc ut pensemus esse unum primum atque fontale universorum principium, et quod perfectiones in creaturis inventæ Creatori non desint. Sed quia effectus, præsertim non univoci, sed æquivoci, ut sunt creata, causæ perfectionem diminute ac deficienter participant; ideo quarta via est, per eminentiam, quando videlicet creaturarum perfectiones seu nobilitates Deo adscribimus, non eo modo quo in creaturis exsistunt, sed eminentiori puriorique modo. In creaturis quippe invenitur justitia, sapientia, vita, esse ac bonitas; sed omnia hæc vel accidentaliter insunt et ad subjectum labuntur, vel dependent ab alio et ad certum limitata sunt gradum ac ordinem. Dum itaque ista atque similia Deo tribuimus, debemus abjicere atque relinquere id quod imperfectionis includunt; id vero quod nobilitatis comprehendunt ac retinent, Deo excellentissime attribuere congruit.
Denique constat, quod via causalitatis ad viam positionis reducitur: in utraque siquidem aliquid de Deo affirmamus. Via autem eminentiæ ad ablationis reducitur viam: hæc enim eminentia negationem includit, quia designat attributa aliter Creatori competere quam creaturæ. Damascenus etiam primo libro testatur, quædam de Deo per superabundantiam enuntiari, vim negationis habentia. Sicut dum dicimus, Deum esse tenebras: non quod Deus sit simpliciter tenebræ, sed quoniam non est lux visibilis aut comprehensibilis, sed super omnem lucem. Et iterum dicitur lux, quia non est tenebræ.2 Unde Dionysius in epistola ad Dorotheum: Divina (inquit) caligo inaccessibile lumen est. Lux ergo divina, propter propriæ claritatis superexcedentem atque immensum splendorem, caligo seu tenebræ appellatur. Diciturque invisibilis, propter suam excellentem claritatem; et inaccessibilis, per superexcellentiam superessentialis luminum manationis, id est ratione superexaltatæ suæ plenitudinis, a qua tanquam a superessentiali lucis fonte omnia lumina manant. In hac Deus caligine habitat, qui ponit tenebras, id est incomprehensibilem claritatem, latibulum suum, id est occultam mansionem:34 nam propter suæ plenitudinem lucis, incomprehensibilis perhibetur.
Porro hæc esse de mente Dionysii, nunc breviter demonstrare incumbit. Prædicta autem opinio viam positionis omittit, quam tamen Dionysius primo Mysticæ theologiæ capitulo palam insinuat: Oportet (inquiens) omnium entium dicere positiones in Deo, sicut in omnium causa. Quod secundo quoque Angelicæ hierarchiæ capitulo et alibi sæpe fatetur. Quod autem Deum per ablationem noscamus, Dionysius secundo Mysticæ theologiæ capitulo declarans: Hoc est (ait) Deum vere videre, supersubstantialem supersubstantialiter per omnium entium ablationem laudare. Et idem septimo de Divinis nominibus asserit. Has quoque duas vias Deum cognoscendi Damascenus primo libro describit. Alias vero duas vias Dionysius toties reserat, ut tædii sit specialia loca adstruere.
Et quia nunc Deum quantum ad quia est, per viam causalitatis invenimus: consequenter, de ipso quid sit, prout in statu præsenti fieri potest, per viam positionis scrutari oportet; deinde hoc idem per viam ablationis (quæ dignior exstat) agendum est.
Footnotes
Chapter 15 of 64