Skip to the text

Articulus 26

Quod immensitas Dei quatuor respicit.

CONSIDERARE insuper possumus Deum quadrupliciter. Primo, quantum ad se ipsum: sicque infinitus vocatur. Quemadmodum enim Deus est causa efficiens, non effecta, causa quoque formalis formans, non formata; ita est entium causa finalis, omnia finiens, nullo finita. Imo, quum divina essentia sit ipsa divina potentia, sicut divina potentia secundum suam absolutam potestatem potest infinitos mundos producere et creare, ita divina essentia potest infinitos mundos, si essent, replere, eo utique modo quo mundum hunc replet. Et sicut divina potentia nec fecit nec facere potest tanta, quin facere valeat infinities plura; sic divina essentia nec est nec esse potest in tot entibus, quin esse queat in infinities pluribus. Nequaquam enim opinandum est quod Deus, quantum ad suam naturam pertinet, aliquam sortiatur vel habeat habitudinem ad locum vel tempus, aut certe determinationem ad hunc mundum vel quodcumque creatum: imo infinita celsitudine cuncta transcendit. Idcirco, si innumerabiles seu infiniti mundi consisterent, universos penetraret, repleret et contineret. Non igitur magis competit Deo esse in cœlo empyreo quam in inferno, vel in mundo quam extra mundum, nisi quoniam magis operatur et ostendit atque communicat se in cœlo quam in inferno, et in mundo quam in nihilo. Unde quemadmodum esse divinæ naturæ, quod in infinitum omni spiritu creato exstat simplicius, non nobilitatur neque perficitur quia est in rebus dignissimis, sic neque inficitur nec ignobilitatur quia est in rebus vilissimis: quippe quum nil ipsum contingat corporeum, nil inquinet vitiosum sive immundum. Verumtamen mens imaginationibus involuta, mens rudis, impura atque carnalis, veritates tam splendidas sincere contemplari non potest.

Porro secundo consideratur Deus in comparatione ad intellectum creatum: sicque incomprehensibilis nominatur. Tertio consideratur Deus sublimis in ordine ad locum. Et ita incircumscriptibilis appellatur, sicut Ambrosius ait: Nihil præscriptum aut circumscriptum, nihil dimensum Divinitas habet; non loco clauditur, non æstimatione concluditur, non ætatibus variatur. Et ideo tertio Regum Salomon dicit: Cœlum et cœli cœlorum te capere non possunt.1 Quarto consideratur Deus in comparatione ad durationem: et ita æternus asseritur.

Sed dicere quispiam potest: Si Deus quia loco non clauditur, incircumscriptibilis dicitur, tunc substantiæ separatæ seu angeli incircumscriptibiles erunt: non enim loco terminantur, nec sunt in loco circumscriptive, sed definitive. Unde secundum Boetium in libro de Hebdomadibus, incorporalia non esse in loco, est propositio apud sapientes per se nota. Et respondendum, quod Anselmus in Proslogion concedit angelicos spiritus dici posse incircumscriptos, propter rationem prætactam, et etiam circumscriptos, quia in pluribus locis simul exsistere nequeunt. Verumtamen melius arbitror ut cum Damasceno primo libro, dicamus quod solus Deus incircumscriptibilis est. Siquidem, Damasceno testante, quamvis angelus corporaliter non comprehendatur, quum careat figura sitque incorporea ac intellectualis natura, tamen intelligibiliter circumscribitur ubi et operatur: non enim potest secundum idem in diversis locis operari. Iterum, secundum Damascenum, incircumscriptibile est, quod nec loco, nec tempore, nec comprehensione continetur; circumscriptibile vero, quod aliquo horum contentum est. Sic autem esse incircumscriptum, Deo est proprium: quippe qui solus est sine principio et sine fine, et omnia continens, et nulla comprehensione contentus. Angelus vero et tempore circumscribitur, quia esse incepit, et loco, intelligibiliter saltem, et comprehensione, quoniam unus angelorum alium plene cognoscit.

Denique addam quod cui placet accipiat: quia etsi aliqua spiritualis creatura ab æterno fuisset, et tantæ dignitatis activitatisque esset, quod totum mundum sua præsentia adimpleret, vel etiam extra mundum foret, quæ omnia Deo possibilia exstant; adhuc creatura talis incircumscripta non esset, dato quoque quod nulus angelorum eam comprehendere posset. Licet enim nec loco, nec tempore, nec comprehensione contineretur, tamen propriæ essentiæ terminis finiretur. Nam eo ipso quo creatura esset, necessario poneretur in aliqua specie entis, et haberet genus atque differentiam, quæ totam ejus terminarent essentiam, et ad determinatum gradum essendi contraherent. Ideo namque, secundum Philosophum, definitio rei, quæ ex genere et differentia constat, terminus appellatur, quia sub certis limitibus essentialem rei perfectionem exprimit atque constituit.

Postremo, quamvis prædicta distinctio incircumscripti et infiniti idonea sit, vicissim tamen unum pro alio sumitur.

Footnotes

  1. III Reg. VIII, 27. ↩

Chapter 28 of 64