Articulus 27
De incircumscriptibilitate Dei; et quomodo Deus dicitur esse ubique per essentiam, præsentiam atque potentiam.
DUM igitur aciem mentis ad divinæ contemplationem naturæ erigimus, procul ab animo loca corporum et corpora locorum propellamus. Discedat ab interiori intuitu omne quod situs differentiam recipit, omne quod temporalem vicissitudinem sustinet, omne quod finem admittit. Deus enim æternus et sanctus, sibi ipsi est locus, et in se ipso invariabiliter æternaliterque subsistit. Et ante mundi productionem erat ubi nunc est, et nunc est ubi tunc erat; nec tamen tunc erat in mundo, in quo nunc est: quoniam esse in mundo, nullam mutationem aut novitatem in Deo constituit, sed in ipso utique mundo. Denique, sicut si mundus esse desineret, Deus sine mutatione sui esse, in mundo esse cessaret, sic sine sui mutatione in mundo esse incepit. Nec aliquo modo opinari fas est, quod Deus ante mundi constitutionem, potius aut verius erat ubi nunc mundus creatus atque locatus est, quam foris extra quæcumque imaginabilia spatia extra mundum. Unde quantum ad hoc, vere concedi potest, quod Deus sit extra mundum per spatium imaginabile infinitum; tamen præpositio extra non denotat ibi præsentiam actualem ad locum, sed potentialem dumtaxat: quæ utique sine mutatione Deitatis reduceretur ad actum, si infiniti exsisterent mundi. Porro, quum Deus gloriosus et felix, sit maxime simplex, sic ubique esse asseritur, ut tamen in singulis rebus sit totus. Ubique ergo est Deus et nusquam, sicut et semper et nunquam. Est enim ubique et semper, quoniam nulli deest loco aut tempori; et nusquam ac nunquam est, quia nec capitur loco, nec tempore clauditur.
Considerandum vero, quod circa Creatorem in comparatione ad condita, triplex exstitit error. Quidam enim, quamvis omnia faterentur creata, Deum tamen dicebant non nisi unam spiritualem substantiam immediate creasse, et illam cetera condidisse: quem errorem Ariani secuti sunt. Fuitque error iste antiquus, et magnus ac latus: nam a Platonicis sumpsit exordium; imo ab Hermete Trismegisto (qui et Mercurius dicitur) ortus videtur. Avicenna quoque et Algazel eum secuti sunt. Posuerunt namque Platonici, ut Macrobius refert, summum Deum, quem omnium patrem vocabant, primo omnium creasse mentem quamdam, in qua omnium rationes entium relucerent, quam νοῦν appellabant: quam ultra dicebant mundum creasse. Et hanc mentem, Arius atque Eunomius posuerunt esse unigenitum Filium Dei, Dominum nostrum Jesum Christum, quem puram esse creaturam mentiti sunt. Contra hunc ergo errorem dicitur Deus esse in omnibus rebus per essentiam, ita quod ipsemet Deus, qui est sua essentia, per se ipsum universa, cœlum, terram et maria, visibilia invisibiliaque, in ipso mundi exordio est molitus. — Secundus error erat, quod quidam divinam providentiam vel omnino negabant, vel usque ad ista mutabilia extendi nequaquam putabant. Et contra hos dicitur Deus esse in omnibus rebus per præsentiam, ita quod omnia divino lumini innotescunt, quemadmodum ait Apostolus: Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus. Et alibi de Deo ait Scriptura:1 Æqualiter ei cura est de omnibus.2 — Tertius error fuit Manichæorum, duo rerum principia ponentium: qui ista visibilia a per se malo creata dicentes, negabant ea boni Dei potentiæ fore subjecta. Unde contra hos dicitur Deus esse ubique per potentiam, ita quod ejus imperio cuncta ad nutum subduntur ac protinus parent.
Sed si Deus ubique est atque in omnibus, ergo et in diabolo est: quod dici non decet. Et respondendum, quod diabolus nominat naturam vitio deformatam: et ideo Deus in diabolo esse non est dicendus, nisi cum additamento, ut in diabolo esse dicatur in quantum diabolus est creatura vel intellectus seu simile aliquid. — Præterea, in omni intellectuali creatura, tam bona quam mala, est Deus objective, secundum quod ab ea cognoscitur. In bonis vero est non solum sicut objectum intellectus, sed etiam tanquam voluntatis objectum, quia ab eis amatur. Et in viatoribus quidem esse perhibetur per gratiam, in comprehensoribus vero per gloriam; in reprobis quoque est per iram atque vindictam. Sunt demum alii modi quibus Deus multiformiter esse fertur in rebus: qui reduci possunt ad istos.
Sed quæstio ingens se offert, qualiter Deus immutabilis et simplex, sit in rebus tam multipliciter atque difformiter, quum tamen in libro de Causis conscriptum sit, quod causa prima est in omnibus rebus secundum unam dispositionem, sed omnia non sunt in ea secundum dispositionem unam.3 Cui Dionysius consonat, dicens quod Deus in omnibus est secundum unum modum, non autem econtrario. Et idem Proclus affirmat. Et respondendum, quod exsistentia Dei in rebus est una et simplex, ad Deum relata; si vero comparetur ad res ipsas, tunc diversificatur et multiformis efficitur, secundum variam capacitatem et dignitatem atque distinctionem rerum quæ divinæ bonitatis influxum, illuminationem, gubernationem participant. Unde in commento libri de Causis habetur: Et diversitas quidem receptionis non fit ex causa prima, sed propter recipiens. Quo enim recipiens magis accedit ad Deum, tanto de bonitatibus ejus plenius participat. Confirmatio quoque horum exsistit quod Damascenus primo libro inducit, dum ait: Igitur Deus quidem immaterialis exsistens, in loco non est; ipse enim sui ipsius locus est, omnia implens, et super universa exsistens, et ipse continens omnia. Dicitur autem in loco esse, et dicitur locus Dei, ubi manifesta ejus operatio fit. Nam ipse quidem per omnia immiscibiliter pertransit, et omnibus operationem suam tradit, secundum uniuscujusque aptitudinem et susceptivam virtutem. Dicitur ergo Dei locus, qui plus participat operationem et gratiam ejus.
Sed adhuc nescio quis his non contentus, instabit et dicet: Quum Deus per sapientiam suam immensam sit causa ordinis distinctionisque entium, sequitur quod diversitas ista sit originaliter ex parte Dei, sitque referendum ad Deum, quod ipse in rebus esse multiformiter perhibetur. Et respondendum, quod sapientia Dei utique institutrix atque origo est distinctionis ac ordinis rerum; verumtamen operatio Dei qua ipse omnia edidit, et edita regit atque dispensat, actio quoque propter quam esse in rebus censetur, una et simplex est per comparationem ad Deum, diversificatur autem et multiplicatur quantum ad terminos. Operatio enim Dei aliud non est nisi Deus agens; sed ab hac operatione diversi fluunt effectus, in quibus Deus est et multipliciter, et uno modo seu secundum unam dispositionem: multipliciter quidem propter diversitatem effectuum, uniformiter vero propter sui ipsius incommutabilem simplicitatem. Multiplicitas enim quæ convenit Deo per respectum ad creaturas, non est in Deo nisi secundum rationem; in creaturis autem est secundum rem: sic quippe in Deo dicuntur multæ ideæ. Nam relatio Dei ad creata, in qua multiplicitas ista fundatur, in Deo est secundum rationem dumtaxat, in creatis autem secundum rem. Quoniam igitur multiplicitas ista diversitatem facit in rebus, in Deo autem nec mutabilitatem neque diversitatem constituit; ideo Deus esse in rebus secundum unum modum asseritur. Hujus demum solutionis veritas, ex verbis Damasceni fulcitur: Deus, inquit, ubique ens et super omnia, ubique et secundum idem differenter operatur una et simplici operatione. Et rursus: Sciendum, ait, quoniam Deus impartibilis est, totus totaliter ubique est, et non pars in parte corporaliter divisus, sed totus in omnibus, et totus super omne.
Footnotes
Chapter 29 of 64