Articulus 16
Quod Deus sit essentialiter bonus, et quod natura Dei sit bonitas; et quod nulla res post Deum sit essentialiter bona.
BONUM insuper, teste Philosopho, est quod omnia appetunt: bonum quippe est appetitus primum objectum. Quanto igitur aliquid ex se ipso appetibilius invenitur, tanto melius perhibetur. Nil enim appetitur nisi vel vere bonum, vel bonum apparens: nam malum sub ratione mali nunquam appetitur. Omnia autem propriam perfectionem ac fixionem desiderant. Quemadmodum ergo nihil secundorum sine divina bonitate communicante ac conservante, esse vel bene esse aut permanere valet; sic Deus gloriosus et fortis, omnibus rebus est prime ac summe optabilis, et omnia ipsum finaliter appetunt naturali affectu. Deus ergo prime ac summe bonus exsistit, non particulariter vel quantum ad certum genus, sed universaliter et absolute. Denique bonum vocatur quod propriæ perfectionis diffusivum est: bonum enim, secundum Dionysium, diffundit se ipsum. Quum ergo Deus æternus et felix, perfectus nulliusque egens, ob propriæ bonitatis plenitudinem, ob propriæ perfectionis liberalitatem, ob propriæ dilectionis exuberantiam cuncta condiderit, universa conservet, singulisque provideat;1 liquet quod ipse naturaliter bonus sit, ita ut ejus essentia sit bonitas pura: quemadmodum quarto capitulo de Divinis nominibus Dionysius copiose deducit, introducens exemplum de sole corporeo, qui æterni atque intelligibilis Solis omnia illustrantis evidens est imago. Quemadmodum itaque sol iste visibilis non præmissa deliberatione neque præhabita electione, sed ex ingeniti luminis fecunditate seu principali suæ naturæ proprietate, radios suos circumquaque diffundit, et singula sicut capacia sunt ornat atque irradiat, et si aliquid non illuminatur, non est defectus ex sole, sed ex propria improportione; sic bonitas divina incomparabiliter super solem perfecta, bona ac plena, universis se creaturis communicat, et cuncta capacia radiis ornat, atque quantum in se est, nil imperfectum seu tetrum ac luminis expers relinquit.
Deus ergo ex se ipso et naturaliter atque totaliter bonus est, ita quod secundum nullam considerationem, comparationem vel possibilitatem est non bonus. Hoc autem nulli bonitati creatæ, nulli bonitati finitæ, nulli bonitati dependenti competere potest. Omnis equidem bonitas talis bonitatem participat, et divina summaque bonitate per intellectum paulisper subtracta, nequaquam bona manebit. Res ergo creatæ, ut in libro de Hebdomadibus tractat Boetius, non sunt substantialiter bonæ, nec substantialia bona, sed per participationem dumtaxat; nec sunt bona per se, sed per aliud. Verumtamen, secundum Thomam in prima parte, bonum creatum, quamvis non valeat dici bonum per se, nihilo minus dici potest unum seu ens per suam essentiam, quoniam unum indivisionem designat, et ens actum essendi importat.2 Quæ rei per propriam naturam conveniunt, non utique efficienter, sed formaliter : quemadmodum homo est animal per se formaliter, quoniam esse animal est de ratione hominis; non autem efficienter, quia omne creatum, de se, in se et per se nihil est, effective loquendo. Bonum vero superaddit enti perfectionem quamdam (in qua ratio boni consistit), videlicet rationem appetibilis et perfecti. Perfectio autem per operationem acquiritur : idcirco non dicitur res creata per se bona, sed per aliquid aliud. Ideo itaque solus Deus sic naturaliter, independenter atque totaliter, quomodolibet ac omniformiter bonus est, ut natura ejus sit bonitas : quia nulla positione possibili facta sequitur ipsum non esse; et universis naturis creatis destructis, ipse æque perfectus manet ac bonus. Nec bonitas ejus terminum habet, non fine concluditur, non minorationem admittit, sed vere plena immensaque fertur. Idcirco, qualitercumque consideretur aut comparetur, semper perfectissima atque ditissima manet : propter quod quomodolibet ac omniformiter bona censetur.
Unde Plato in primo Timæi Deum naturaliter bonum designans : Dicendum, inquit, cur conditor genitorque universi universum mundum instituendum putaverit. Et respondens : Optimus (inquit) erat; porro ab optimo invidia longe relegata est. Itaque sui similia, prout uniuscujusque natura capax esse poterat, cuncta Deus effici voluit. Quam quidem Dei voluntatem originem rerum certissimam si quis ponat, recte eum putare consentiam. Hæc verba Platonis Damascenus sectatus, primo libro dicit : Bonus exsistens Deus et omnis boni tributor, non utique invidiæ aut passioni alicui exstat suppositus : longe enim a divina natura, quæ impassibilis et sola bona est, distat invidia. Deus igitur, tanquam omnia sciens, et quod confert unicuique providens, id quod utile est nobis cognoscere, revelavit; quod autem non poteramus ferre, celavit ac siluit. Hæc verba Damasceni pulchra sunt et sensu plenissima. Porro prædictam bonitatem ac communicabilitatem declarans Doctor divinus : Deus, ait, est quoddam fluens ac refluens mare, quod incessabiliter in omnes suos fluit dilectos, secundum uniuscujusque indigentiam ac dignitatem; et est refluens atque in se trahens universos quos implet ac ditat, cum omnibus quæ habent aut possunt. Hoc quippe a suis postulat Deus, ut cum laude et gratiarum repensione refluant redeantque in ipsum et sibi semper adhæreant.
Nunc ergo, mi frater dilecte, si qua in nobis est lux mentis, si qua cognitio veritatis, si tenebræ non obcæcaverunt corda nostra, advertamus atque pensemus quo caritatis calore, quo sanctæ affectionis ardore, quo divini amoris fervore, qua mentis munditia contemplandum, affectandum, amandum ac amplectendum sit hoc bonum æternum, bonum divinum, bonum immensum. Enimvero, si unumquodque in tantum exstat amabile quantum sortitur de bonitate, nonne hoc bonum quod essentialiter, totaliter atque infinibiliter bonum et pulchrum, suave ac splendidum, vivum atque beatum consistit, incomparabiliter et indesinenter est amandum, requirendum ac contemplandum? Mundemus ergo ei animam nostram, inordinatos spernendo affectus, et pueriles actiones, instabiles, vanas ac viles. Nonne prorsus cæci atque miserrimi sunt, qui ista quæ de divino esse divinaque bonitate præhabita sunt, certissime noscunt, non tamen Deum sicut Deum glorificant, timorate et pure obsequendo altissimo Domino, sed carnaliter et negligenter conversantur, in creaturis consolari quærentes, nec se totos ad Creatorem vertentes? Isti gentilibus deteriores censendi sunt, de quibus ait Apostolus, quod quum Deum cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et servierunt atque per amorem adhæserunt creaturis potius quam Creatori.3 Quorum vestigia, heu! multi Christianorum philosophi damnabiliter infeliciterque sequuntur.
Footnotes
Chapter 18 of 64