Articulus 19
Quod Deus æternus sit veritas prima et exemplaris, omnisque veritatis creatæ causa fontalis.
PROINDE, quum esse divinum sit maxime illimitatum seu incontractum atque perfectum, idcirco nomina communissima, qualia sunt ens et convertibilia secum, nomina quoque quæ perfectionem simpliciter dictam includunt, videlicet sapiens, felix, sublimis, omnipotens, Deo præsertim conveniunt. Quum ergo bonum et verum ac unum convertantur cum ente, Deo maxime competunt. Nil namque reale addunt ad ens, sed aliquid secundum rationem: ens enim dicitur bonum in ordine ad appetitum, quia appetibile; dicitur etiam verum in ordine ad intellectum, quia cognitioni conformabile; dicitur quoque unum, quia a se ipso indivisum. Omne igitur ens est unum et verum ac bonum. Sed quemadmodum esse et bonum ac unum Deo potissime congruunt propter rationes inductas, ita et verum.
Oportet ergo advertere, quod duplex est veritas. Est enim veritas naturæ seu rei, quæ aliud nihil est nisi essentia rei; et est veritas intellectus, seu propositionis, quæ est enuntiatio intellectualis veritatis. Verumtamen utriusque veritatis ratio, in quadam conformitate seu adæquatione vel æqualitate consistit. Veritas equidem intellectus, est adæquatio ipsius intellectus ad rem intellectam; veritas autem naturæ seu rei, est adæquatio vel conformitas rei ad intellectum vel cognoscentem vel certe causantem. Quemadmodum nempe nostri intellectus conceptio dicitur vera, in quantum æquatur seu conformatur naturæ vel proprietatibus rei; sic res ipsa dicitur vera, in quantum conformatur exemplari rationi quam habet in mente sui auctoris, ut adstruit Avicenna. Dicitur enim vera domus, quæ talis est in re ad extra sicut in mente artificis erat concepta. Quemadmodum autem omnia artificialia comparantur ad intellectum humanum, qui videlicet est causa ipsorum, sic universa naturalia comparantur ad intellectum divinum. Unde sicut artificialia appellantur vera, quoniam perfectionem debitam assequuntur secundum præconceptionem artificis; sic naturalia vera dicuntur, quia perfectionem specificam suæ naturæ adipiscuntur secundum ordinationem sapientiæ Dei, seu ad imitationem idealium rationum mentis divinæ: ut dicatur verus homo, verus lapis, verus leo, quoniam naturas habent specificas naturaleque esse secundum dispositionem causalem mentis divinæ. Enimvero esse divinum seu Deus utroque modo excellentissime verus perhibetur. Veritas enim intellectus Deo optime convenit, quum ipse omnia æternaliter et quasi præsentialiter, clarissime ac infallibiliter atque distincte cognoscat. Veritas quoque naturæ seu rei Deo excelso præcipue competit, quum esse divinum sit summe perfectum, ac divino intellectui summe conforme et adæquatum vel potius unum. Unde secundum Avicennam in sua Metaphysica, veritas rei vocatur, secundum quod res actum seu perfectionem suæ naturæ consequitur, et nata est facere veram æstimationem in intellectu. Quum igitur solius Dei esse sit plenum et purum atque perfectum, solique menti divinæ perfecte comprehensum seu cognitum, elucescit quod Deus utroque modo sit maxime verus.
Porro veritas mentis divinæ est causa fontalis ac prima omnis veritatis creatæ : quoniam Deus gloriosus et felix nil sine certissima ratione producit, sed omnia secundum ideales exemplaresque rationes molitus est :1 quippe qui omnia in sapientia condidit, atque in mensura, numero ac pondere cuncta constituit.2 Propterea quoque intellectus divinus est mensura seu regula omnis veritatis creatæ, ita ut ideo unumquodque sit verum vel falsum, quia a Deo tale censetur : imo quidquid Deo apparet, necesse est verum consistere. Sic et ars vel ratio artificis dicitur regula artificialium rerum. Sed quoniam artifex errare potest et falli in opere suo, idcirco non est necesse artificiata semper conformari judicio sui artificis : interdum enim non fiunt directe, propter ejus errorem. Intellectus vero divinus nec errare potest nec decipi : ideo semper oportet cuncta creata divino conformari judicio. Imo, si quis insensatus affirmet intellectum divinum posse falsum esse, vel Deum posse a veritate recedere, tunc verum non erit verum, et falsum non erit falsum, et verum erit falsum atque econtra; perverteturque omnium entium ordo, et discolorabitur protinus omnium rerum ornatus, pulchritudo ac species. Quum ergo in omni ordine, primum dicatur perfectum et posteriorum mensura et causa, Deus adorandus et vivus, quum sit simpliciter primus ac simplex, est maxime naturaliter verus et veritas ipsa, omnisque veritatis secundæ causa originalis, origo idealis, idea æternalis, inviolabilis regula certissimaque mensura.
Hoc autem sacra Scriptura ubertim testatur. Scriptum est enim in Psalmo : Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.3 Et Danielis tertio : Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et gloriosum nomen tuum in sæcula;4 universa opera tua vera, et viæ tuæ rectæ, et vera sunt omnia judicia tua.5 Et in Apocalypsi : Etiam, Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua. Et hæc quidem de veritate intellectus accipi possunt. Demum, quod veritas naturæ seu rei Deo conveniat, patet Joannis primo : Erat (inquit) lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.6 Et Christus de se loquens : Ego (ait) sum via, veritas et vita.7
Prædictis insuper consonat quod secundo Primæ philosophiæ Aristoteles introducit, dum ait : Id quod est maxime verum et maxime ens, videlicet Deus, aliis omnibus causa est entitatis et veritatis.
Footnotes
Chapter 21 of 64