Articulus 22
An hoc nomen, Deus, sit maxime proprium Deo, vel communicabile etiam aliis; an sit nomen naturæ, vel actionis seu operationis.
AGNOSCENDUM quoque, quod nomen Deitatis, seu nomen hoc, Deus, non est communicabile multis secundum veritatem, quum divina natura sit purus actus, qui multiplicari non potest. Quum ergo hoc nomen, Deus, designet naturam excellentissimam atque perfectam, secundum rem plurificari non valet, nec est communicabile multis secundum verum ipsius intellectum, sed solum secundum vanam et falsam errantium opinionem, multos Deos ponentium: velut si quis asserat multos esse soles, tunc nomen solis commune fit multis secundum opinionem; tamen nomen Dei incomparabiliter incommunicabilius est quam nomen solis. Verumtamen advertendum, quod quum sacra Scriptura utatur pluraliter nomine Dei, juxta illud, Dii fortes terræ vehementer elevati sunt;12 et alibi, Diis non detrahes: idcirco hoc nomen, Deus, secundum similitudinem seu participatam proprietatem communicabile dicitur multis. Sicut enim quis dicitur canis propter furorem, vel lupus propter voracitatem; sic sancti perfectique viri, dicti sunt dii propter divinæ vitæ assimilationem, quæ in contemplatione ac dilectione consistit. Rursus, quia hoc nomen, Deus, habet modum significandi communem, quemadmodum homo vel lapis, propterea communicabile dici potest quantum ad modum significandi, non autem quoad rem significatam. Unde considerando rem significatam hoc nomine, Deus, Thomas fatetur, quod hoc nomen, Deus, est magis proprium nomen Dei quam Qui est, quum sit magis incommunicabile.3 Sed considerando modum significandi et consignificandi, sic Qui est, magis proprie ponitur nomen Dei, quam hoc nomen, Deus: nam Qui est, designat ipsum esse secundum se, quod maxime competit Deo; designat quoque ipsum esse ut in præsenti, quod item Deo est proprium, quum ipse solus sit perfecte invariabilis atque æternus.
Præterea difficultas consurgit an Deus sit nomen naturæ, vel operationis. Ambrosius enim in libro de Fide asserit, quod sit nomen naturæ. Damascenus vero primo libro clare testatur, quod sit nomen operationis, affirmans quod Qui est, sit primum nomen Dei, esse divinum seu naturam significans; Deus autem sit nomen secundum, scilicet operationem importans. Nam (ut ait) Deus dicitur a θέειν, quod est currere et fovere omnia (omnium enim Deus curam habet); vel ab αἴθειν, quod est ardere, quoniam Deus est ignis innocue ardens omnemque pravitatem consumens;4 vel a θεᾶσθαι, quod est omnia considerare: Deus enim est omnium contemplator, quem nulla cogitatio latet. Porro dissonantiam istam S. Thomas prima parte satis concordat atque determinat. Docet equidem, quod in aliquibus idem est id a quo nomen imponitur et cui nomen imponitur: sicut in his quæ per se ipsa noscuntur, quemadmodum qualitates sensibiles, ut color, calor et lumen; harum enim nomina ab ipsa essentia imponuntur. In aliis vero differunt cui nomen imponitur et a quo nomen imponitur, puta in his quæ non per se ipsa sed per operationem aut proprietatem aliquam innotescunt, ut substantiæ, quæ per accidentia cognoscuntur: accidentia enim magnam partem conferunt ad cognoscendum quod quid est. Quemadmodum ergo in nomine lapidis, aliud est a quo nomen impositum est, scilicet læsio pedis, et aliud cui nomen impositum est, scilicet ipsa essentia lapidis; ita considerandum est in hoc nomine, Deus. Quantum enim ad id cui nomen imponitur, est nomen naturæ: imponitur namque hoc nomen, Deus, ad designandam substantiam summam, perfectam, divinam, sine respectu ad alia. Sed quoad id a quo est nomen impositum, dici potest nomen operationis. Videtur autem mihi superfluum, multum immorari huic materiæ, quum de quid nominis disputare, supervacuum æstimetur; et quæ dicta sunt, satis congruenter sonare videntur. Verum est namque quod Deus ita vocatur et nomen sortitur, ab universalissima et prima omnium rerum providentia et causalitate. Nam providentia atque causalitas, sunt proprietates Dei in quantum est Deus, saltem quoad id a quo nomen imponitur: id enim singuli, etiam barbari, Deum appellant, quod maxime causa et rector est entium. Ideo Dionysius duodecimo capitulo de Divinis nominibus: Deitas, inquit, est quæ omnia speculatur providentia generali et bonitate perfecta. At vero quod hoc nomen, Deus, sit omnium Creatori proprium, et incommunicabile aliis, contestatur Scriptura, sicut in Psalmo cantamus:5 Quoniam quis Deus præter Dominum, aut quis Deus præter Deum nostrum? Et iterum: Quoniam omnes dii gentium dæmonia. Apostolus quoque: His (ait) qui natura non sunt dii serviebatis. Imo Platonici, quamvis multos ponebant ordines deorum, nihilo minus asserebant unum solum esse verum ac summum Deum, qui secundum Proclum, tanta dignitate cunctos excellit, ut omnis catena deorum ei comparari non queat: sicut et in Psalmo habetur, Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino, similis erit Domino in filiis Dei?
Footnotes
Chapter 24 of 64